PS_NyG_1985v032n002p0135_0231

168 ARSENIO GUTIERREZ DE RUCANDIO (epiclesis) Deinde ( Episcopus ) dicat: Offerimus tibi hanc gratiarum actionem, aeterna Trinitas, Do­ mine Iesu Christe, Domine Pa­ ter, a quo omnia creatura et omnis natura contremiscit in se confugiens, Domine, Spiritum Sanctum m itte super potum hunc et escam hanc sanctam tuam, fac ut nobis sint non in iudicium, neque in ignominiam vel in perditionem, sed in sana- tionem et in robur spiritus nos­ tri. Et petimus ut mittas Spiritum Sanctum in oblationem sanctae Ecclesiae; (pro intercessionibus) Sane, Deus, da nobis ut per nomen tuum fugiat omnis cogitatio re­ rum, quae tibi minime placent. Domine, da ut expellatur a nobis om- ne consilium superbum, per nomen tuum, quod scriptum est intra ve­ lum ianuae sacrorum excelsorum, quod dum audit infernus obstupes- cit, abysus abscinditur, spiritus expelluntur, draco contunditur, infi- delitas abigitur, inobedientia subiungatur, ira placatur, invidia effec- tum non producit, arrogantia redarguitur, argenti cupido extirpatur, gloriatio aufertur, superbia humiliatur, omnis natura producens acer- bitatem destruitur. Da, igitur, Domine, ut oculi nostri, qui ad intus sunt, te intueantur, te glorificent, te magnificent et tui memores sint, tibique serviant, quoniam in te uno portionem habent, Filii et Verbum Dei, cui omnia subiiciuntur. Eos qui sunt in charismatibus sanationis confirma, qui habent virtutem linguarum, robora, qui laborant in verbo doctrinae, dirige. Curam habe eorum qui tuam voluntatem semper faciunt, viduas visita orphanosque adiuva. Memento eorum, qui in fi­ de obdormierunt et da nobis haereditatem cum sanctis tuis, concede nobis virtutem placendi tibi, quemadmodum et ipsi tibi placuerunt. Parce populum in rectitudine et nos omnes sanctifica. (Ultima pars epicleseos et doxologia) Da, deide, Deus, ut tibi unian- tur omnes, qui participando ao cipiunt ex sacris (mysteriis) in unum congregans, des omni­ bus qui percipiunt (de) sanctis in repletionem Spiritus Sancii,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz