PS_NyG_1960v007n001p0117_0131
PELAYO DE ZAMAYON 1 2 7 cum ab intellectu non errante agantur, non possunt eius simili- tudinem repraesentare; sicut fumus ignem quidem indicat, non tarnen repraesentat nobis speciem ignis. Sola igitur intellectualis natura quodammodo Dei similitudinem habet, quatenus intellec tualis est et arbitrio libera et per seipsam potestativa; quae con- ditiones summo et eminenti modo in Deo sunt suapte natura. Homo ergo, quatenus ipsum repraesentat in mundo, ad Dei similitudinem factus dicitur secundum animam. Sicut enim Deus cognoscit omnia: sic homo omnium suapte natura cognosciti- vus est; sicut Deus est ad agendum liber: ita et homo; sicut Deus in mundo unus est: ita anima una in corpore; sicut in mundo omnia movet, immotus in se permanens: ita anima to~ tum movet corpus, manens ipsa immota; sicut immortalis est Deus in mundo: sic anima in corpore; sicut non dormit Deus in mundo: sic nec anima in corpore; sicut Deus regit mundum: sic anima corpus; et sicut Deus non eget cibo aut potu in mun do, nec cibum accipit aut potum: ita nec anima in corpore; si cut Deus totus est in mundo et totus in singulis eius partibus: sic anima in corpore; sicut videt Deus omnia et non videtur in mundo: sic anima in corpore; sicut Deus cum in omni sit loco, a locorum sordibus non foedatur: sic anima in corpore; sicut Deus totum replet mundum: sic anima totum corpus; sicut Deus in mundo, quamvis sit ubique per potentiam, essentiam et praesentiam, diversa tarnen in diversis mundi partibus opera- tur: sic anima in corpore; et sicut Dei operationes perfectius percipiuntur in loco beato et caelo, propter quod ibi dicitur Deus specialiter esse et habitare et regnare; sic anima in capite et corde; et sicut Deus dominatur in omnia: sic homo secundum mentem et rationem, sicut hic dicitur: Et praesit piscibus ma- ris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae» (40). Tercero, acerca de la Filosofia na tura l : «Sunt autem vel maxime decem quae in philosophia natura- li pertractantur: principia rerum; communia accidentia rebus, veluti motus et tempus; caeli astrorumque naturam; natura elementorum; horum actio, antipathia et sympathia; exhalatio atque ex ea meteoricae impressiones, quae in aere fiunt; mine- ralia; plantae; animalia, et tandem hominis constitutio per animam extrinsecus advenientem» (41). ( 40 ) ib., p. 194 . ( 41 ) ib., p. 2 .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz