PS_NyG_1960v007n001p0005_0010
10 LITTERAE APOSTOLXCAE dilecto filio Salvatore Natucci, tunc temporis Fidei Promotore Gene rali, consentientes procedi posse affirmaverunt. Idem vero Decessor Noster, pro rei momento, aperire distulit mentem suam, quo maio- rem superni auxilii copiam ad tantam ferendam sententiam impe- traret. Qui cum e vivis ereptus fuisset, magnum desderium sui relin- quens, et Nosmet, arcano Dei consilio, ad Petrianum solium essemus evecti, Dilectus Filius Noster Caietanus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Prae- fectus, de cunctis rebus hisce peractis die XXVIII mensis Novembris anno MDCCCCLVIII Nobis rettulit. Non autem, omnibus attente perpensis, eiusdem Sacrae Congre gationis consultum approbavimus et confirmavimus. Quae cum ita sint, Nos, Fratrum Minorum Capuccinorum cetererumque suffagra- torum vota ultro libenterque implentes, harum Litterarum vi, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine Sanctum Laurentium a Brundusio, Confessorem, Eccle siae Universalis Doctorem, facimus, constituimus, declaramus, man- dantes, ut eius memoria die XXI mensis Iulii, scilicet pridie eius na- talis die XXII eiusdem mensis, inter SaJictos Confessores non Pon- tifices atque universalis Ecclesiae Doctores ab universa Ecclesia re- colatur et in Martyrologio Romano annotetur. Non obstantibus Con- situtionibus atque Ordinationibus Apostolicis ceterisque in contra- rium facientibus quibusvis. Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras, firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate quali- bet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIIII mensis Martii, in festo Sancti Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo. IONNES PP. XXIII.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz