PS_NyG_1960v007n001p0005_0010

LITTERAE APOSTOLICAE 9 virtutes inflammandos, sive ad Hebraeorum perfidiam et haeretico- rurn arrogantiam castigandam, sed etiam earum verba memoria te- neret et promptissime fideliterque... effunderet” ( 6 ); ” ubique opere et sermone potens, ubique virtutum exemplar, errorum et vitiorum extirpator, religionis defensor, pontificiae auctoritatis vindex” ( 7 ). Atque Benedictus PP. XV, tertio expleto saeculo ab huius egregii sa- cerdotis exitu, datis ad Fratres Minores Capuccinos Litteris, hanc ei laudem tribuere non dubitavit: ’’Inter praestantissimos viros, qui Dei providentia in Ecclesiae laborantis auxilium unquam excitati sunt, insignem profecto locum obtinet praeclarum illud vestri Ordinis de- cus, Laurentius a Brundusio” ( 8 ). Quae omnia brevi complectens Pius PP. XI Brundusinum ’’magnum lumen doctrinae et sanctitatis” ap­ pellava (9). Nihil igitur mirum, quod Fratrum Minorum Capuccinorum Ordo a proximo Decessore Nostro Pio PP. XII, ree. mem., enixe flagitavit, ut Laurentius a Brundusio in numerum Sanctorum Ecclesiae Docto- rum rite referretur. Cum vero huiusmodi vota Sanctae Romanae Ec­ clesiae Purpurati Patres, Archiepiscopi, Episcopi quam plurimi atque Religiosorum Ordinum et Congregationum moderatores aliique doc- tissimi viri sins e clero sive e popularibus sive denique e studiorum Uiiiversitatibus atque Institutis Coetibusque, suis ipsorum suffragiis auxissent, idem Decessor Noster Sacro Consilio Religionis ritibus praeposito rem tanti momenti pro ’’voto” commisit. Quae quidem Sa­ cra Congregano, eiusdem Summi Pontificis mandato optemperans, viros ad rem accurate perpendendam excutiendamque idoneos ” ex officio” delegit. Quorum denique exquisitis obtentisque suffragiis, pre­ io etiam impressis, Purpurati Patres Sacris tuendis ritibus praepositi rogati sunt, an, consideratis tribus, quae post ree. rrtem. Decessorem Nostrum Benedictum PP. XIV in Ecclesiae universalis Doctore enu- merari solent, requisitis, insigni nempe vitae sanctitate, eminenti cae- lesti doctrina et Summi Pontificis declarations, procedi posse arbi- trentur ad Sanctum Laurentium a Brundusio Ecclesiae universalis Doctorem declarandum. In Ordinario autem Coetu, die XIV Novem- brìs anno MDCCCCL in Vaticanis Aedibus habito, iidem Sanctae Ro­ manae Ecclesiae Cardinales sacris tuendis ritibus praepositi, debita rerum relatione facta a Venerabili Fratre Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo Veliterno, huius Cau­ sae Ponente seu Relatore, auditisque Praelatis Officialibus, praesertim (6 ) I b id ., p. 435. (7 ) I b id . (8 ) A c t a A p . S e d ., X I , 1919, p . 268. (9 ) C fr ., « O s s e r v a t o r e R o m a n o » , 1 M a r t., 1934.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz