PS_NyG_1960v007n001p0005_0010

8 LITTERAE APOSTOLICAE riale” , quod appellatur, totam doctrinam de Alma complectens Dei­ para. Ubi sententiis sapientissimis miraque sermonis suavitate de multiplicibus huius disciplinae rationibus ac rebus disputât, ea etiam praeocupans, quae postea Decessores Nostri imm. vievi. Pius PP. IX et Pius PP. XII certissimo definivere oraculo, scilicet Beatam Ma­ riam Virginem fuisse primae labis expertem et ad caelestem gloriam cum anima et corpore assumptam. Tribus denique voluminibus, qui- bus index ’’Lutheranismi hypotyposis” est, hic legis catholicae pro- pugnator, recondita pollens eruditione, quos haeresis magistri dis- seminaverunt, errores populum studet dedocere. Habent igitur, qui divinas tractant disciplinas, maxime qui dogma- te catholico exponendo defendendove dant cyperam, quo mentes alant, quo ad veritatem tuendam suadendamque se instruant et ad aliorum comparandam salutem se comparent. Hunc si sequantur auctorem, qui errores evellit, obscura declaravit, dubia expedivit, certa se nove- rint via incedere. Meritis igitur laudibus Laurentium, qui rem ca- tholicam et sacro ministerio et praestantia doctrinale tantopere auxit atque ornavit, cumulantibus testimonia Romanorum Pontificium, De- cessorum Nostrorum, suffragari Nobis gaudeamus, qui sive eius ac- tuosam in vinea Domini navitatem sive ingenii vigorem celebravere. Eum Pauhis PP. V avtum omnino habuit ad summam, quae Ecclesiae in Germania ingrueret, calamitatem prohibendam (2); Urbanus PP. Vili haec de eo scripsit: ’’Gratias agimus Deo, qui mirabilis est in servis suis; cum inermis sacerdos praeferens vexillum Crucis, et sa­ cro tonans eloquio, inter cruentos bellorum saevientium gladios, non solum Caesareas Maiestates, Religionis propagatione triumphantes; sed barbariam etiam Divinitatis contemptricem, ad christianae, et Apostolicae fortitudinis administrationem traduxerit” (3); neque mi­ nus Clemens PP. XIV et Pius PP. VI apostolicos ab eo exanclatos la- bores praedicaverunt (4). Avud Leonem vero PP. XIII scriptum vide- mus: ”Nam non modo... teutonicam linguam plane didicit, sed etiam graecam, chaldaicam, syriacam et maxime hebraicam, in qua tan­ tum valuit, ut Hebraei, qui ilium audiebant, hominem suae nationis audire iurarent. Nempe Deus, sicut Apostolis, Laurentio Unguarum donum largitus est, ut plurimorum ore loqueretur, qui ad plurimorum salutem destinatus erat” (5). Praeterea, ’’brevi” inquit, ” eo pervenit, ut sacram litterarum sententiam non modo probe nosset et optime interpretaretur, sive ad fidelium mentes erudiendas animosque ad (2 ) C fr . A r c h . V a t.B o r g h ., I I , 67, i f . 296-311. (3 ) B u ll. O . F . M „ C a p ., I I , p . 292. (4 ) C fr . ib id ., I X , p . 4. (5 ) A c t a L e o n . X I I I , I I , 1881, p . 432.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz