PS_NyG_1960v007n001p0005_0010
LITTERAE APOSTOLICAE 7 riam, qua onerabantur, propulsaret, vindex eius existens iustitiae, quae societatem coniunctionemque humanam tuetur. Qua in lega- tione die XXII mensis Iulii anno MDCXVIIII Ulisippone occubuit quasi in acie apostolici muneris. Qui cum. viveret, apud Romanos Pontifices omnesque fere princi- pes Europae gratiosus, singuläres virtutes, ob quas dilaudabatur, ipse re probavit easdemque Deus patratis miraculis testatus est; post mortem vero luculentius tamquam sidus in Ecclesia coruscavit et fama sanctitatis et prodigiis, quae eius deprecatione ferebantur eve nisse. Merito igitur factum est, ut a Pio PP. VI ei Beatorum Caeli- tum, a Leone PP. XIII, Decessoribus Nostris, Sanctorum decerneren- tur honores, isque ut exemplum proponeretur, iti quod Christifedeles omnes intuerentur. Quo in viro alto et excellenti haec duo sunt prae- cipua: Studium apostolicum et magisterium doctrinae: ore docuit, calamo erudivit, utroque militavit. Non sibi satis esse arbitratus est in seipsum recedere, precationi- bus litterisque se dedere in umbra coenobii atque adeo in domestica versari exercitatione, foras prosiluit, quasi impetum animi, Christi eiusque fratrum amori sauciati, non posset continere. E templorum suggestu de dogmate christiano, de moribus, de litteris divinis, de Sanctorum caelitum dicens virtutibus, catholicos ad pietatem exsti- mulavit et peccatorum caeno ingurgitatos ad eluenda admissa et emendatioris vitae rationem inuendam permovit; scilicet audientium animos ingenii mentisque igne, quo ipse inflammabatur, incendit suarumque lacrimarum vi eorum lentitudinem excussit. Extra vero sacrarum aedium saepta ad homines verae religionis exsortes verba faciens, hanc defendit sagaciter et intrepide; in conventibus Hebrae- rum haereticorumque stetit velut Romanae Ecclesiae signifer, et mul- tos ad abdicanda eiurandaque falsae doctrinae placita impulit. Est autem admirabile, quot libros hic vir, qui numquam fere a piis contionibus laboribusque conquievit apostolicis, horis saepe sub- sicivis, de sacris omne genus disciplinis conscripsert; quae ’’opera om- na” , veri scilicet thesauri sapisntiae, e tabulariis nuper eruta ac typis impressa, quindecim amplius voluminibus continentur. Ex his com memorare Nobis libet librum, qui ’’Explanatió in Genesim” inscri- bitur et quo Laurentius, doctrirìa quoque usus magistrorum Iudaico- rum, Ecclesiae Patrum, doctorum, quos scholasticos vocant, divinam veritatem perquirit subtiliter variasque sententias et controversias diiudicat tamquam gravissimus arbiter. Plurima vero numero Volu mina de sacra sunt eloquentia, quippe in quae sernvones congesti sint, quos ille de tempore Quadragenarii leiunii et Adventus, de die- bus Dominicis, Sanctorum caelitum festis aliisque solemnibus habuit redundantis fluminis more. Nec est quin praecipua ferat laude ”Ma-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz