PS_NyG_1954v001n001p0039_0084

P. Pelayo de Zamayón des pensadores de la Escolástica, entre otros, los dos máximos exponentes de ella: Escoto y Santo Tomás. Escribe sintéticamente el primero: Sicut enim caelum influit in haec omnia inferiora, sic scientia Metaphysicae in omnes alias scientias humanas, utpote qui habet istam scientiam, possunt omnes alias et earum principia corrigere virga veritatis, defendere hasta probitatis, approbare et reprobare nor­ ma aequitatis» ( 41 ). Santo Tomás escribe asimismo: «Primo movet quaestionem (Aristoteles) Utrum unius scientiae sit considerare de substantia et de principiis quae in scientiis mathe- maticis vocantur dignitates, aut est alterius et alterius scientiae con­ siderare. Appropiat autem ista principia magis mathematicis scien­ tiis, quia certiores demonstrationes habent, et manifestius istis prin­ cipiis per se notis utuntur, omnes suas demonstrationes ad haec principia resolventes... solutio est, quia una scientia intendit de utrisque praedictis; et haec est philosophia, quae prae manibus ha­ betur... Ratio talis est. Quaecumque insunt omnibus entibus, et non solum alicui generi entium separatim ab aliis, haec pertinent ad considerationem philosophi: sed praedicta principia sunt hujus- modi : ergo pertinent ad ens in quantum ens. Rationem, autem, quare omnes scientiae eis utantur, sic assignat; quia unumquodque genus subjectum alicujus scientiae recipit praedicationem entis. U tuntur autem principiis praedictis scientiae particulares non secun­ dum suam communitatem, prout se extendunt ad omnia entia, sed quantum sufficit eis; et hoc secundum continentiam generis, quod in scientia subjicitur, de quo ipsa scientia demonstrationes affert. Sicut ipsa philosophia naturalis utitur eis secundum quod se exten­ dunt ad entia mobilia, et non ulterius... Dicit ergo primo, quod nullus intendens primo tradere scientiam alicujus particularis entis, conatus est aliquid dicere de primis principiis utrum sint vera aut non; nec geometra, aut arithmeticus ,qui tamen istis principiis plu- rimum utuntur, ut supra dictum est. Unde patet quod considera­ do dictorum principiorum ad hanc scientiam pertinent» ( 42 ). (41) In X II libros Aristotelis cxpositio. Proemium. E d Vives, Pariìis, 1891. T . V , pàg. 410. (42) Met.. (IV ), lect. 5, nn. 588, 589, 590, 591, 592.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz