NG200403025
cumque illi insolenter contra Romanum pontificem fecerunt, apud seculares non videbitur bene actum et approbatum? Missa facio immane, quod in hos habent odium seu indignatio- nem observantes. Missa facio, quod quicquid hucusque professimus in nostra reformatione ad nihilum haud dubio redigetur, si provin- cialibus observantium subiitiamur. Missa facio, quod eorum animus et omnis conatus eo tendit (sicut per multas experientias optime novimus et comprobavimus) ut omnem e medio tollant reformatio- nem, quantumcumque palliatis verbis exterius appareat bonus et prudens. Qui enim fieri potest, quod illi aliquam veram et intrinsecam reformationem intendant et perficiant; qui ut illam, quam Romanus pontifex et vester sacer senatus constituerunt, impedirent toties decertarunt? et maxime regis Hispaniae, ut illi blaterant, infrangibili favore confisi? Quis illorum potius dictis quam factis fidem dabit? Quomodo confidere possumus eos nobis servaturos, si cum illis pacisceremur, quod pactum esset, si universalis pontificis iussiones servare contemnunt? Nunquid maiorem nobis fidem servabunt, quem servant summo pontifici? Quis hoc sibi potest persuadere? Quomodo ergo nostrapte auctoritate et non coacti cum illis conve- niemus et componemur? Haec omnia missa facio, ubi patentissima intervenit totius orbis pontificis et vestrarum dominationum inobedientia. Caeterum quo pacto possumus, quae nobis multis expensis diversi populi constru- xerunt coenobia et e fundamentis erexerunt (pontificiis literis quan- tum sibi licuit patrocinium dantes ac nostrae subvenientes maxime indigentiae, qui degebamus in montibus) cum tanto populorum de- serere scandalo? Maxime cum illi nihil tale fecissent, si de Romani pontificis et de vestra non fuissent confisi auctoritate, quod nun- quam pateremini eos suo spirituali fructu privari, cuius ob causam tam pias eleemosynas expenderunt. Quid dicent de nobis seculares, imo de brevibus apostolicis, si coenobia illis relinquimus? Quis Deus hoc vult quod praetendunt observantes, sicut mihi ipsi dixerunt? Quae haec sunt machinamenta et quae adinventiones? Certe haec sunt tanti momenti. Excellentissimi principes, quod pati non possunt, existimo etiam vestras eminentissimas dominationes nunquam passuros. Meus ani- 1000 VINCENZO CRISCUOLO
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz