NG200403025

Transumptum epistolae est: Excellentissimi principes et nostrorum omnium singularissimi patres, in quibus omnes reformati Sancti Francisci Provinciae Tarraconae post Deum solum confidimus, et quos necessarium est de his omnibus quae negotiis nostrae reformationis occurrunt facere certiores, vestris excellentissimis dominationibus gratia Dei et post mortem vita aeterna. Amen. Nescimus an nostri Ordinis maiorum incuria praelatorum, seu potius insolentia, vestrarum excellentissimarum dominationum quasi importune per epistolas toties cogamur adire praesentiam. Diebus elapsis, nostrorum cum obedientia praelatorum [Ma]tritum advene- ram, ut de his quae ad nostram reformationem spectant, et cum illus- trissimo nuntio agerem, [et] cum patre generali nostro. Cum illis egi et quod actum est vestris excellentissimis dominationibus alias signi- ficavi. Nunc autem, mandato patris generalis, cui illustrissimus nuntius lubentissime acquievit, Cathaloniam ego redire cogor (sed et omni- bus nostrae provinciae reformatis, si Matritum advenerint, apud dis- caltiatos ad commorandum et dicto negotio cognoscendum, per obedientiam est interdictum hospitium), ad quam scilicet Cathaloniam pater commissarius generalis, ut inibi capitulum cele- bret observantium fratrum, se contulit; ad quod (sicut is mihi dixit) nos ire praecipiet, tentare nos volens ut in his quae ad nostram atti- nent religionem et reformationem cum illis conveniamus et compo- namur. Quod si fecerimus, restituet nobis coenobia, quae contra suae beatitudinis breve a nobis observantes rapuerunt. Si etiam prius prorsus illa coenobia relinquamus et deseramus, quae virtute brevis suae beatitudinis de noxo extruximus. Profecto haec omnia mihi nimis ardua visa sunt, de quibus ves- tris excellentissimis dominationibus nolui non dare significationem. Quo enim pacto, post toties et tam scandalose impugnatas literas apostolicas, nos nostra auctoritate cum illis possumus convenire? qua constantia? qua non ingratitudine de vestrarum excellentissimarum dominationum et de Romani pontificis acceptis favoribus? Quo pacto conscientia salva et sine nota apostasiae ad eorum cum illis cele- brandum valemus nos adire capitulum? Qua etiam ratione quae- LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 999

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz