NG200403025
domini nostri nuntio, si a viris gravissimis et religiosissimis fuerunt comprobata, a quibus nihil sinistrum suspicari licet, inter quos qui- dam ex ipsis reformatis adfuit, qui propter singularem vitae sanctita- tem audiendis confessionibus Reginae 78 nuper defunctae a Catholico Rege fuerat destinatus. Si aliquid emolumenti Ecclesiae ab obser- vantibus evenit; si populo christiano non scandalo sumus, sed aedi- ficationi; si sanctissimus dominus noster, ut est ipse vigilantissimus, nihil magis curat quam quieti et communi paci consulere; si vos, illustrissimos principes, ad hoc elegit Deus ut Ecclesiae universae consulatis et miserorum gemitis audiatis, ut inopum et debilium imbecillitatem sublevetis, per Deum immortalem oro et viscera Christi Iesu obtestor, ut nobis omnibus faveatis, vitia personarum corrigite, religionem nostram quae nihil mali commerita est protegi- te, scandala quantum vobis Deus donaverit praecavete, ne sanguis ab errantium de manu vestra coram strictissimo iudice requiratur, memores estote quam saepe angelus sathanae se transfiguret in angelum lucis 79 , et passim sub ovina pelle lupi mores delitescant 80 . Ad unam pacem et concordiam quantum fieri poterit animum adiicite, est enim una fides, unum baptisma 81 , unamque religionem divus pater noster Franciscus instituere divino spiritu voluit. Nunc autem tot sunt fere sectae intra eundem Ordinem quot capita: alii observantes, alii capucini, alii discalciati, alii reformati, et inter hos alii alcantaristae, alii pascualistae, ut mittamus iam amadeos et clari- nos, scinditur incertum studia in contraria vulgus, haeccine est reli- gio beati Francisci? Tanto ne schismate voluit suos dividi? Tot instituit vivendi formas? Absit ut Christi sectatorem eximium tanti dissidii authorem arbitremur. Una custodia ad unam parvam provinciam atti- nens tot tragedias excitavit, una provincia illis tribus, Valentiae, Aragoniae et Cathaloniae regnis existens multo plures homines com- movebit, et quo magis vetamur, tot censuris post publicationem harum literarum non obedire, ut par est, eo magis ante ipsam publi- cationem optamus diligentem veri investigationem et examen rec- LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 985 78 Si tratta di Anna d’Austria, figlia dell’imperatore Massimiliano II e quarta moglie di Filippo II; nata a Cigales nel 1549, si spense appena trentunenne, dopo aver dato alla luce cinque figli, a Badajoz nel 1580. 79 Cf. 2 Cor 11,14 80 Cf. Mt 7,15. 81 Cf. Ef. 4,5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz