NG200403025

Ad has difficultates accedit quod, si maior pars alicuius con- ventus de observantia voluerit reformari, statim censeatur locus ille esse de familia reformatorum; nam saepe accidet quod maior pars, non tamen melior, dissentiet a guardiano et a provinciali ministro, et velit eorum iugum et obedientiam a se excutere, quod neque rectae institutioni videtur consonum, neque quieti et tranquillitati fratrum multum conducere. Nam quantum ad domum de Jesus de Barcelona statim occupandam et reformatis traddendam [ sic ] attinet, praeter superiora inconvenientia, timeo ipsos cives Barchinonenses, nobilis- simos quidem, sed suorum institutorum acerrimos defensores, pro quibus facultates, honores et vitam ipsam prodige exponunt, non esse passuros conventum illum ab observantibus tolli: iam enim super hac re ad regem Philippum accesserunt, qui eisdem promissit conventum illum in antiqua consuetudine conservaturum. Imo suis literis ad proregem destinatis et ad Urbis consiliarios hoc peculiari- ter cavit. Verendum est ne aliquod scandalum oriatur, neve aliqua occasione moti literis sanctissimi domini nostri parere recusent. Neque haec gratis suspicamur, cum anno praeterito, propter quan- dam electionem ministri unius conventus, sic vel aliter faciendam, non solum civitas, sed totum Regnum ruinae proximum fuerit, et nunc, post gravia scandala perpetrata, nondum res plene sedata sit. Quod si praedicta omnia cessarent et multa alia gravissima, quae brevitatis causa praetermitto, impossibile est ut rerum expe- rientia nos docuit unam provinciam posse recte administrari et paci- fice gubernari, tam late fuseque extensam, non quod habeat modo multas domos, sed quod hae sint tam longe distantes, ut et ipsis praelatis difficillimum sit illas addire, et ipsis subditis perquam labo- riosum ab una in alteram mutari. Distat enim Valentia a Barchinonia per quinquaginta leucas, et Siracusa a Valentia per totidem; habet vero unaqueque illarum leucarum plusquam sex milliaria Italica, nam cum vulgo aliquam magnam leucam insinuare volumus, illam Cathalanam appellamus. Quapropter provincia illa nostra aetate in tres provincias fuit divisa, quia non poterat ab uno praelato etiam equitante percurri, quanto magis ab hominibus seminudis et discal- ciatis? Quod si haec omnia quae diximus vera sunt (ut credere par est), quis enim in re tanti momenti coram gravissimis et illustrissimis principibus mentiri auderet? Si haec confirmata sunt a sanctissimi 984 VINCENZO CRISCUOLO

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz