NG200403025

turbabitur, ad Sedem Appostolicam [ sic ] passim ab omnibus concur- retur, non sine taedio gravissimorum virorum et scandalo pusillorum, quibus nos omnes bonus odor esse debemus. Deberet etiam ab illustrissima Congregatione de remedio opportuno provideri septuaginta fratribus, qui sunt modo in con- ventu de Jhesus de Barcelona, et aliis fratribus qui reformari nolue- rint, quorum conventus ipsis reformatis relinquendi sunt. Inter quos sunt multi antiquae aetatis, de religione benemeriti, laboribus inser- viendo religione pene confecti, ad alios conventus remeabunt? Sed iam sunt suis fratribus occupati, etenim certum est conventus iuxta harum literarum seriem imminui, exulabunt? Sed nescimus quod nefas commisserint exilio dignum. Neque erunt homines tam hebe- tis ingenii qui ista viderint, quin hac via iudicent, sanctissimum domi- num nostrum velle fratres de observantia intra paucos annos in illis provinciis funditus extingui. Ad quod nulla commodior excogitari potuit, pergentque dicere, uti ceperunt, idem nobiscum fieri atque olim patrum memoria fac- tum legimus cum sarracenis et iudeis iussu catholici regis coacti sunt aut loco caedere aut novam religionem admittere. Nam omnes nos- tros conventus in capitulis provincialibus tenemur reformatis dare si illis indigeant, et praesertim eos qui extra moenia civitatum sunt et locorum, cum fere omnia alicuius momenti monasteria quae sunt in principatu Cathaloniae, Valentiae et Aragoniae, extra moenia loco- rum sunt; quod multis testibus, si opus fuerit, comprobabo. Maiores enim nostri talia loca elegerunt quae et communi utilitati deservirent, et a tumultibus civitatum non nihil distarent. In his praeterea monas- teriis sunt praecipua nobilium sepulchra, quorum causa pie instituta sunt offitia divina, frequentes missae quae a reformatis adimplere nequeunt; neque enim convenit cum eorum instituto missas canere et alia similia offitia, neque expedit quidem, in quibus bonam diei partem explebunt, vix aliqua exigua portione relicta quieti et con- templationi, cui si nuditas et abstinentia non deserviunt, inutilia a divo patre nostro Francisco, post divum Paulum sunt iudicata. Nam exercitatio corporalis ad modicum utilis est, pietas vero ad omnia valet 77 . LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 983 77 Cf. 1 Tim 4,8.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz