NG200403025
querellae subditorum a suis ordinariis praelatis illatae, quae ad ministrum generalem longe distantem minime defferre poterunt. Quo solum inferiores praelati insolentiores fient, et miseri subditi in magnam desolationem et (quod non raro videmus) in desperationem incident. Quod si commissarius generalis sinistre aliquid attentaverit quod sit contra eorum pium institutum, poterit eisdem legibus cohi- beri, quibus minister generalis constringitur et eius iurisdictio con- servabitur, et una provincia ab aliis eiusdem Ordinis hac singularitate non notabitur, ne alias in simile exemplum permoveat. De professione expleto anno probationis facienda ab iis qui ex observantia ad reformatos voluerint transire, non contendo sit ne vera professio vel non, sed certe ipsi seculares qui has apicis subti- litates ignorant, pergent dicere ut initio ceperunt nostram priorem professionem fuisse invalidam aut minus bonam, quod non nullum observantiae contemptum prae se fert, et quod gravius est, nullus vir prudens et sanae mentis ex observantia ad reformatos accedet, ex priore professione satis cautus, neque cupiet novis vinculis et nodis irretiri, sed reformati quorum interest hoc curabunt. Nobis vero dolendum erit maxime quod provinciae nostrae domibus reformato- rum priventur, ad quas tanquam ad tranquilliorem portum curreba- mus securi quod post liminio erat facultas retrocedendi, si spiritus primo conceptus remitteretur, vel vires ipsae, quod verisimile est, in tam rigida et fere inhumana vita deficerent. Id quod maxima cum laude et utrorunque commodo vidimus in Hispania usitatum. Ad haec, si nostri in reformatione professi non debent inter reformatos connumerari nisi ab anno expleto probationis, multi pueri atque iuvenes alios de observantia praecedent in ordine seden- di et caeterorum prioritate, quod, et si modo frivolum et inane vide- atur, processu temporis apparebit quam sit grave viros in Ordine provectae aetatis, post multa offitia non sine laude administrata, a iuvenibus inexpertis et illitteratis superari atque adeo contemni. Quod in capitulis provincialibus observantiae debeant deseri nostri conventus, et ad nutum ipsorum reformatorum eisdem tradi, tantas dissensiones pariet (quod Deus avertat), ut fratres observan- tes potius patiantur exules et errabundi Hispania discedere, quam in tam misera servitute vivere. Omnia implebuntur tumultibus et que- rellis ipsamet loca in quibus degunt dissensionibus, dum alii refor- matis, alii vero observantibus favebunt. Pax et tranquillitas omnium 982 VINCENZO CRISCUOLO
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz