NG200403025
ris adimitur (quae licet ad perfectionem conducant, non tamen ipsa perfectio sunt), tantum additur ex alia parte Ecclesiae catholicae uti- litatis docendo, concionando, haereses atque errores extirpando: Sancta namque rusticitas, teste Hieronymo, quantum vitae exemplo Ecclesiae prodest, tantum nocet si resistentibus non obsistat 76 . Illud vero per quam manifestissimum est omnibus (vel me propter modes- tiam et verecundiam silente) quam rari sint inter reformatos literati, neque, si vellent, possent in tam arcta vita et paupertate scientiarum studiis vacare. At vero observantes (absit invidia verbo) nunquam non his indulgent studiis, ut testantur quamplurimi codices passim ab illis editi, quorum doctrina et roboratur fides et extinguntur haereses. Nam quando oecumenica concilia celebrantur, quando accerrimis [ sic ] hostibus impugnantibus a catholicis propugnabatur Ecclesia, quando pestilentissimae extirpabantur haereses, quando flagitiosissi- mi ac perditissimi corripiebantur mores, quando universis fidelibus recte vivendi praescribebantur leges, quando rebelles anathemate percutiebantur, non ne tunc ex Italia, Gallia et Hispania sapientissi- mi observantium inter caeteros ad Ecclesiam eloquentia, ingenio, eruditione et doctrina protegendam catervatim undique confluebant? Nullus tunc reformatorum aut discalciatorum, quod sciam, adfuit Ecclesiae laboranti; neque si affluissent, quicquam patrocinari sine bonis literis et armis potuissent. Iam vero quorum status sit Deo acceptior ipse novit. Per nos vivant, si illis placet, in strictiori pau- pertate, sinant nos vivere in minus stricta paupertate, at licita, at pro- bata, at evangelica. Sed iam ad peculiaria magis harum literarum accedamus, et primo quod solum ministro generali subiiciatur praedicta reformato- rum provintia, et nulla ratione commissario generali ignoramus, num cedat in utilitatem eiusdem provintiae. Certe ultramontanae provin- tiae (etiam Sancti Ioseph discalciatorum) subditae sunt commissario generali, cum est cismontanus, idque cum maximo commodo earun- dem. Id enim perquam utile videtur eisdem fratribus, habere scilicet in illis partibus superiorem ad quem deferantur graviores causae et LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 981 76 Libera citazione dalla lettera di san Girolamo a Paolino. Per il testo cf. PL 22, 542, ove si dice: «Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum aedifi- cat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet si destruentibus non resistat».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz