NG200403025

ni religiosissime vivere, neque (quod sciam) aliqua ex parte contra declarationes Nicolai 3 et Clementis 5 pontificum maximorum neque aliquorum errata quae ingenue agnosco, praesertim in tam diversa hominum multitudine in exemplum traduci debent contra perfectissi- mum et saluberrimum religionis statum. Non nudis pedibus ambula- mus, sed neque tenemur. Portant enim in illis partibus religiosi pedum operimenta; alii in quendam modum truncata, quae ipsi san- dalia vocant, quibus planta pedis tantum prohibetur solum attingere; alii ex multis funibus connexa, quae illi alpargatas appellant, quod calciamenti genus in tota Italia propter eius vilitatem (ut credere par est) neque in ipsis rusticis et vilissimis hominibus me unquam vidis- se recordor. Strictius tamen et parcius omnibus rebus utuntur refor- mati, quis negat? Sed nulla lex, nullum praeceptum nos observantes astringit ad strictissimam et vilissimam paupertatem, sed solum ad strictam et vilem, quae in indivisibili consistere nequit; sed quae quandam praeseferat latitudinem, variabilem quidem pro loci et tem- poris varietate, quod sanctus pater noster Franciscus in sua regula non obscure insinuavit. Habemus nos observantes sindicos Sedis Appostolicae [ sic ] recipientes pecuniariam eleemosinam, non ipso- rum fratrum, sed eorum nomine, qui pecuniam ipsam elargiuntur; in quo maxime a reformatis tanquam regulae violatores spernimur. Sed tantum abest ut hoc sit contra regulam, ut Nicolaus 3 et Clemens 5 foelicis recordationis ipsam exponentes hanc quaestio- nem, iam a multis annis ortam, in haec verba diremerint: Declaramus et dicimus quod in nullo regulae puritas infringitur, si fratres nominent aliquem cui faciens eleemosynam committat pecu- niam, ita tamen quod penes ipsum dantem dominium, proprietas ac possessio ipsius pecuniae remaneant, et possit eam sibi revocare 75 . Quae non sunt a me adducta ut exquisitam et exemplarem reformatorum vivendi formam sub rigida admodum disciplina suggillem, sed ut professionem nostram defendam, satis per se a Romanis pontificibus protectam. In qua quantum austeritatis et rigo- 980 VINCENZO CRISCUOLO 75 Si fa accenno alle costituzioni apostoliche Exiit qui seminat di Nicolò III, del 15 agosto 1279, ed Exivi de Paradiso di Clemente V, del 6 maggio 1312: il testo viene riportato rispettivamente in Bullarium franciscanum […], vol. III (Roma, 1765), 404-416, e vol. V (Roma 1898) 80-86; per la citazione libera del testo qui se- gnalato cf. Bullarium franciscanum III, 410.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz