NG200403025

cepit. Circa quas legatus eius in partibus Hispaniarum existens quae- dam animadvertit (habito primum diligentissimo examine cum illis viris religiosis omnium fere ordinum qui literis sanctitate atque gubernandi peritia caeteris praestare videbantur), quae communi paci et tranquillitati obstare iudicarunt, non quod non essent per se sanctissima et iusta, sed fortassis quia malignitas et conditio horum temporum ea non ferat, sicuti pleraque alia alioqui salubria et con- venientia, ita ut non alias verius fuerit illud proverbium: summum ius summa iniuria , a quo non multum abhorret Spiritus Sanctus, dicens: Qui nimium emungit, elicit sanguinem 74 . Illaque omnia ad sanctissimum dominum nostrum remissit humilliter, supplicans nomine etiam catholici regis (cui inter gravissima negotia non pos- tremo loco curae est religionum omnium decor atque promotio), ut eatenus executionem harum literarum suspendere dignaretur, quousque sua sanctitas posset melius atque plenius informari. Intellexit sane in illis partibus observantiam non tam deploratam et diminutam esse quod iis tam accribus [ sic ] remediis et causticis indigeat, idque inter caetera testantur regis singularis amor et bene- volentia, principum et magnatum favor, populi reverentia et utrius- que sexus passim concursus; qui multis praecibus ambiunt in religione nostra admitti, non solum ex infima ac media plebe, aut ex illorum hominum genere qui paupertatem et abiectionem fugientes, in paupertatis et perfectionis statu volunt ditescere et honorari, verum etiam illorum qui cum divites et nobilissimi ‘in’ saeculo essent, libentissime seipsos suaque omnia contempsere pro Christo, ut semitas perfectionis ingrederentur, non facturi profecto, nisi stoli- di et amentes omnino existerent, si tam corruptos mores et tam laxum vivendi modum in nobis persentirent, sicuti ad illustrissimam hanc Congregationem aliquorum hominum indiscreto zelo (ut a peiori suspitione abstineam) delatum est, quod utrum vera ne an falsa commenti sint. Deus cordium cognitor, cuius causam agimus, iudicabit. Illud profecto affirmare ausim in provinciis observantiae Hispaniarum, et praecipuis in provinciis Cathaloniae, Valentiae et Aragoniae, si in quibusvis aliis totius orbis fratres omnes in commu- LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 979 74 Cf. Prov 30,33.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz