NG200403025
atque eundem quem nunc habent in custodem, sicut omnes guar- diani, in eo una conveniunt. Praeterea etiam humillime supplicant omnes favores ipsis in brevibus superioribus nomine custodiae con- cessos, illis, provinciali inquam et fratribus de novo sub nomine pro- vinciae et provincialis confirmari. Deinde, quia ex concessione illis per suam sanctitatem et ves- tras excellentes dominationes facta duarum domorum, scilicet Sanctae Mariae de Jesu extra muros Barcinonae et Sancti Thomae extra muros Vici (de quarum concessione maximas et immortales gratias agunt vestris excellentibus dominationibus), ipsi fratres obser- vantes non mediocriter contra reformatos in iram exarcerunt, et quam ob causam animos secularium contra eosdem concitaverunt; quia etiam illa quae est Sancti Thomae ipsis reformatis accommoda non est, cum in huiusmodi parte Cathaloniae sit sita, in qua sine coa- cervatione vini per totum annum, et cum puritate suae regulae atque cum institutis sui modi vivendi vita duci non possit: humilime sup- plicant dignentur vestrae excellentes dominationes illam permutare in conventu Sanctae Mariae de Iesu Redis 71 , qui et illis commodior est, et aliis eorum domibus vicinior. De ea vero quae Barcinonae est (quae in maximam magnitudi- nem iam excrevit), si vestrae excellentes dominationes velint ipsis observantibus eam relinquere (sicut consules illius civitatis ipsorum obervantium industria, ut credunt, supplicant) aut id posset cum hac conditione, quod consules illius civitatis aliam domum modo viven- di recoletorum accommodam, intra vel extra civitatem et in loco apto secundum ipsorummet reformatorum delectum ipsis reformatis extruant (quod idem consules facere polliciti sunt, si fiat sibi copia monasterii Sancti Francisci intra Urbem, quod observantes possident, pro quibusdam sanctimonialibus). Sed si ipsi consules sese ad hoc obligare nunc non velint, adhuc humilime supplicant vestras excel- lentes dominationes ne retractent collationem usus monasterii supra- dicti, quem eis misericorditer contulerunt; certo scientes, quod si post consultationem ab ipsis consulibus factam, vestris excellentibus dominationibus ita placere illi intelligant, in nullo repugnabunt. LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 969 71 Si tratta del convento di Santa Maria di Gesú di Reus, sul quale cf. P. S ANAHUJA , Historia de la Seráfica Provincia de Cataluña , 991 (indice).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz