NG200403025
informationibus praetendebat), ipsi enim hac in re aliud quicquam penitus non fecerunt quam insistere pro exequtione dictarum litera- rum apostolicarum, et pro declaratione sensurarum in quas obser- vantes propter inobedientiam et contemptum inciderant. Quod insistere, si scandalum est, et ipsi scandalum dederunt. Si autem hoc scandalum non sit, nullum ab ipsis scandali specimen suspicari potest; quanquam ex altera parte scandala sint, nam prae- terquam quod permultos concitarunt contra reformatos, arrepta occasione ex literis reverendissimi nuncii mandata apostolica dero- gantibus, quodquot [ sic ] e reformatis invenire possunt, capiunt, incarcerant ac molestiis afficiunt multis, sed et ab eis epistolas quo- rumcumque sint, et omnes (si quas defferunt) expeditiones surri- piunt, quae cum molestissima sint, adhuc molestiora sunt ea quae expectantur, prout ipsi minantur, adeo quod affirment se omnem nostri modi vivendi rationem destructuros, nosque male tractaturos. Ipse denique apostolicus executor, utpote qui est obedientissimus mandatis summi pontificis et sacri senatus, etiam in formando pro- cessum (sicut ibi patet) ad declarandum eos incidisse, non destitit, donec per reverendissimum nuncium sibi singulariter erit interdic- tum. Quapropter et ipse custos ad Sedem et Curiam Apostolicam appellare coactus fuit a citatione, quam ipse reverendissimus nun- cius eum citaverat. Et ita de illis deque apostolicis praeceptis et man- datis actum erit, nisi per suam sanctitatem et per vestras excellentes dominationes misericorditer (prout humilime supplicant) providea- tur. Videtur ipsis recoletis seu reformatis ob acerbam et inimicam adversariorum [...]nem et industriam multas lites inter ipsos et patres de observantia [...] posse, donec ex ipsa custodia (quam exceptis domibus quae in brevi Suae Sanctitatis [...]cuntur, iam in 9 conven- tus et cum illis in 11 crevit) nova provincia […], quod ut eis conce- datur (non obstantibus christianissimi regis Hispaniae et illustrissimi nuncii consultationibus, aliisque quibuscumque non obstantibus) humillime supplicant. Petunt insuper ibi, Romae inquam, provincialem ministrum per suam sanctitatem et per vestras excellentes dominationes eis assi<g>nari (si vestris excellentibus dominationibus bene videtur) 968 VINCENZO CRISCUOLO
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz