NG200403025

Excellentissimi principes. Custos et guardiani et quidam ex principalioribus fratribus refor- matis sancti Francisci custodiae Nominis Iesu Provinciae Cathaloniae, nomine omnium fratrum dictae custodiae, dicunt, quod nunc secundo praesentarunt provinciali ministro illius provinciae motuproprium sanctissimi domini domini nostri Gregori 13, pro illis anno 1579 die 3 iunii emanatum 69 , cum quo etiam confirmationem et declarationem ac novum mandatum eiusdem sanctissimi domini domini nostri, datum Romae anno 1580, die 19 martii 70 , nunc prae- sentarunt, ut ipse provincialis et alii ad quos dicta brevia et manda- ta concernunt, sub sensuris [ sic ] in ipsis contentis, eis parerent. Ipsi vero, scilicet provincialis et alii, non solum non paruerunt (ob quod in latam excommunicationem inciderunt, quam illi nihili faciunt, dum nunquam a celebratione missarum destiterunt), sed etiam omnem quam possunt populum, et praesertim primores popu- lorum, tum epistolis, tum familiari consuetudine contra eos concita- runt et ab eis favores ad reverendissimum nuncium impetrarunt. Ipse autem reverendissimus nuncius per suum breve, ut sedaret scandala (sicut ipse ait) mandavit, quatenus nemo illis in apostolicis literis faveret, quantumcunque illae urgentes essent, et licet essent a summo pontifice confirmatae (sicut in eis patet), sed omnia quae illarum literarum virtute fuerunt facta revocabat (quod non parum movit aliquos praelatos et multos viros doctos, videntes quod sic cum literis apostolicis ageretur). Ipsi autem reformati, propter ipsum breve reverendissimi nun- cii, non destiterunt quominus apostolico exequtori Gasparo Deniae, Illerdensi decano, viro summo pontifici et vestrae excellentissimae dominationibus obedientissimo, insisterent pro declaratione sensura- rum, tum quia credebant mandato reverendissimi nuncii se non teneri contra apostolicas literas; tum quia res eorum imo et ipsi in maximum discrimen incidebant, si ad obedientiam observantium redibant, mandato reverendissimi nuncii, cum illi ipsis reformatis facti sunt inimicissimi; tum tertio quia ipsi reformati nullam scandali occasionem cuiquam dederant (sicut reverendissimus nuncius falsis LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 967 69 Si tratta del breve Cum illius vicem . 70 È il breve Alias per felicis recordationis .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz