NG200403025
talia adimpleret et apostolico brevi obediret. Qui, et si respondisset se obtemperare velle dicto brevi loco obedientie et paritionis, ad consules civitatis Barcinone se contulit, tamquam ad praesentes patronos monasterii de Iesu dicte civitatis, illosque exoravit, ne per- mitterent predictum breve exequutionem pati; similiter episcopum Barcinone brevis exequutorem nominatum supplica quadam roga- vere ut ab executione disisteret, qui id libenter prestitit. Quibus peractis tandem ad reverendissimum dominum Philippum Sega, nuntium in Hispaniarum regnis, varias seditiones atque tumultus excitantes recursum habuerunt, qui dominus nuntius, cum antea quadam bulla breve primum (datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die 3 iunii 1579 in favorem omnium reformatorum) veluti rem iustam, sanctam et tanti pontificis dignam approbasset, modo ut predicto ministro provinciali et illius sequacibus faveret suis patentibus et litteris revocavit, annullavit omnia brevia summi pontificis, censuris et penis impositis, fratribus reformatis et illis omnibus qui permitterentur vel uti permitterent brevi aliquo apostolico, ut latius continetur in ipsius litteris, Datum Madrid, die 15 iunii 1580, quibus mandavit prefato custodi sub pena excommunicationis maioris late sententie ipso facto incurrendo, ne permitteret fratres uti aliquo privilegio in brevi quovis apostolico contento, etiamsi clausulas habeat contrarium derogantes, sed aliud a pontifice responsum spectaretur. Et nihilominus mandavit dicto custodi quatenus infra mensem a die publicationis litterarum suarum personaliter ante eum appareat, cum omnibus papyris, brevibus, pri- vilegiis, libertatibus concessis eidem Ordini reformatorum sub pena excommunicationis maioris late sententiae ipso facto incurrenda, ut ipse possit cum iustitia Qua annullatione in tantam arrogatiam fratres de observantia devenerunt, ut non dubitarent —contra mandata summi pontificis et mentem apostolicam— in itinere fratres reformatos capere et in vin- cula tradere, illos verbis et factis male tractando, litteras custodis accipiendo. His omnibus non contenti usque adhuc alium quendam guardianum patrem reformatum in civitate Barcinone immerito con- trafas simul cum socio in vinculis retinent. Quamobrem ne malum hoc indies magis ac magis corroboretur, dominationes vestras suppliciter et humiliter fratres reformati exo- LA RIFORMA FRANCESCANA IN SPAGNA… 965
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz