BCCPAM000R05-5-04p01d00000000
x § x II Sacris solemniis juncta sint gaudia, Et ex praecordiis sonent praeconia: Recedant vetera, nova sint omnia, Corda voces, et opera. Noctis recolitur coena novissima, Qua Christus creditur agnum et azyma Dedisse fratribus, juxta legitima Priscis iudulta patribus. Post agnum typicum, expletis epulis, Corpus Dominicum datum discipulis, Sic totum omnibus,quod totum singulis, Ejus fatemur manibus. Dedit fragilibus corporis ferculum, Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens: Accipite quod trado vasculum, Cmnes ex eo bibite. Sic sacrificium istud instituit, Cujus officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit, Ut sumant, et dent ceteris. Panis angelicus fit panis hominum: Dat panis caelicus figuris terminum: O res mirabilis: manducat Dominum Pauper, servus et humilis, Te, trina Deitas unaque, poscimus,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz