BCCPAM000R05-4-07p01d00000000
JESU, DULCIS MEMORIA—dans vera cordisgáudia sed super mel et omnia —ejus dulcis preesentia. Nil cánitur súavius—nil auditur jucándius nil cogitatur dúlcius—quam Jesus Dei Fílius. Jesu, spes poeniténtibus— quam pius es peténtibus quam bonus te quaeerentibus— sed quid invenién- tibus? Nec lingua valet dícere— nec líttera exprímere expertus potest crédere — quid sit Jesum dilígere. Sis, Jesu, nostrum gáudium —qui es futurus prae- mium sit nostra in te glória— per cuncta semper saecula. Amen. LUMEN AD REVELATIONEM géntium; et gloriam plebis tuze Israel. Nunc dimittis servum tuum, Dómine; secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt óculi mei, salutare tuum. Quod parasti ante fáciem omnium populorum, Lumen.... Gloria Patri....Sicut erat Exurge Dómine, adjuva nos, et líbera nos propter nomen tuum. Ps. Deus áuribus nostris audívimus; patres nostri annuntiavérunt nobis. Procedamus in pace. In nómine Christi. Amen. Cs «APA
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz