BCCPAM000R05-4-07p01d00000000

A 3. SACRIS SOLEMNIIS juncta sint gáudia —et ex preecórdiis sonent precónia—recedant vétera nova sint omnia —corda voces et ópera. Noctis recólitur coena novíssima —qua Christus créditur agnum et ázyma —dedisse frátribus juxta legítima —priscis indulta pátribus. Post agnum typicum — expletis épulis — corpus domínicum datum discípulis— sic totum Ómnibus quod totum síngulis —ejus fatemur mánibus. Dedit fragílibus córporis férculum — dedit et trísti. bus sánguinis póculum — dicens: accipite quod trado vásculum —omnes ex eo bibite. Sic sacrificium istud instituit — cujus officium com- mitti voluit — solis presbyteris quibus sic cóngruit ut sumant et dent caeteris. PANIS ANGELICUS fit panis hóminum — dat panis celicus figuris términum —o res mirábllis: man- ducat Dóminum — pauper servus et húmilis. Te trina Déitas unaque póscimus— sic nos tu vísita sicut te cólimus— per tuas sémitas duc nos quo téndimus—ad lucem quam inhábitas, Amen, ps —= HE -——— í. VERBUM SUPERNUM prodiens— nec Patris linguens déxteram ad opus suum éxiens—venit ad vitee vésperam. In mortem a discipulo—suis tradendus mulis prius in vitee férculo— se trádidit discipulis,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz