BCCPAM000R05-4-07p01d00000000
2 JD 2. LAUDA SION Salvatorem—lauda ducem et pastorem — in hymnis et cánticis, Quantum potes, tantum aude, — quia major omni laude— nec laudare sufficis. Laudis thema specialis —panis vivus et vitalis— hódie propónitur. Quem in sacre mensa coenze — turbz fratrum duo- den — datum non ambígitur. Sit laus plena sit sonora— sit jucunda, sit decora— mentis jubilatio. Dies enim solemnis ágitur— in qua mensa prima re- cólitur —hujus institutio. In hac mensa novi Regis —novum pascha nove legis — Phase vetus terminat Vetustatem nóvitas —umbra fugat véritas— noctem lux eliminat. Quod in coena Christus gessit —faciendum hoc ex- pressit — in sui memoriam. Docti sacris institutis— panem, vinum in salutis— consecramus hostiam. Dogma datur christianis — quod in carnem transit panis — et vinum in sanguinem. Quod non sapis, quod non vides —animosa firmat fides— preeter rerum órdinem. Sub diversis speciebus — signis tantum et non rebus —latent res eximiz. AA A rss
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz