BCCPAM000R05-4-06p03d00000000
lk toe tum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de Jumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de ceelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Vir- gine : Et HOMO FACTUS EST. Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scrip- turas. Et ascendit in celum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judi- care vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Déminum, et vivi- ficantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglori- ficatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem pecca- ‘torum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi seculi. Amen. Sanctus. Sanctus, Sanctus, Sanctus Déminus Deus Sa- baoth. Pleni sunt ceeli et terra gloria tua. Ho- sanna in excelsis. Benedictus qui venit in némine Démini. Ho- sanna in excelsis
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz