BCCPAM000M02-1-54000000000000
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur. Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit: Nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus? Cum vix justus sit securus? Rex tremende majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis. Recordare Jesu pie, Quod sum causa tue viz: Ne me perdas illa die. ' Quezrens me, sedisti lassus: _ Redemisti crucem passus: Tantus labor non sit cassus. Juste judex ultionis, Domum fac remissionis, Ante diem rationis. Ingemisco, tanquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce Deus. Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz