BCCPAM000543-2-03000000000000
86 Provincia Baelbica assidui essent, mitterentur; sicut de facto, ut primum hanc in Provinciam venerunt, omnia haec plurimaque alia (certe admi- ratione digna) Sacrae Congregationi de Propaganda Fide libello quodam aperuerunt, humiliter orantes, ut nihil recusare earum causa dignaretur, seque ipsos (si Sac. eidem Congregationi ad hoc illos destinare placuisset) libentissime offerentes. Sed hoc li- bellum (cuius exemplar amborum nomine subscriptum Charto- phylaco nostro asservatur) si Sacrae Congregationi missum fuit, scire nequivimus, nam paucis ab eorum accessu elapsis diebus, Ven, P. Theodorus de Bruselas, nostro de Hispalensi Conventu ad Deum transiit: quam ob rem nihil amplius de Missione hac scimus. Ad aliam vero Americae transeamus. 68. Americae Missio. — Noyem ergo Missionarii, qui ex flumine Gambia Carthaginem versus navigabant, etiam iter fa- cientes animarum saluti incumbebant, non solum Nautas aliosque catholicos, qui in navi erant, piis in perfecta Divinae legis ob- servantia adhortationibus instruendo; verum etiam Athiopes quos in ipsis Nigritarum Regnis, Carthagine praedictus Bar- tholomaeus de Medina veneundos emerat, suaque in navi por- tabat, ad catholicam fidem reducere curarunt: quod Deo fa- vente adepti fuerunt: nam plusquam 120 antequam praetactam ad civitatem ipsiusque portum appulissent (quod die 28 Julii anni ipsius 1647 feliciter evenit), iam Catholicae fidei dogmatibus instructos, maxima omnium laetitia, Ven. P. Didacus de Gua- dalcanal sacro fonte lustravit. 69. Ut ergo Carthaginensem ad portum navis pervenisset, de ea in littus Pratres descenderunt; cumque cives illi habitu eos nunquam a se viso indutos cernerent, ipsorumque modestiam ac austeritatem notassent, stupefacti omnes, eorum unusquisque binos saltem suas in domos conducere certatim anhelabant. Sed qui prae omnibus efficacius hoc exoptabat, fuit R. P. Guardianus Conventus S. P. N, $, Francisci de Observantia: similiterque lll.mi DD. Fr. Christophorus de la Zarraga, S. Bernardi Ordinis, eiusdem civitatis Episcopus, ac D. Clemens Soriano ipsiusmet civitatis Gubernator; quibus tam charitatis, quam humanitatis demonstrationibus R. P. Gaspar omnium sociorum nomine obli- gatus, pro tanto beneficio grates omnibus rependens, ullius ad- mittere oblationem renuit; sed ad quamdam desertam domum, ipsis commodatam omnes se receperunt, ubi tanta fuit eleemo-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz