BCCPAM000543-2-03000000000000
Compendium Missionum 27 Y SS POISLIS LLL LS LISIS SUI NIDIISIS III permanserunt fratres: tres in Arce del Peñon, quatuor vero in Melilla, juxta ipsiusmet Regis placitum, et praeceptum per Suae Maiestatis Bellici Senatus Secretarii D. D, Blasci de Loyola lit- teras R. P. Provinciali patefactum. Postea vero justis de causis aliud provisum fuit, 46. Complete ergo trium praedictarum Missionum de S,!i Mi- chaelis seu Mamorae portu, del Peñon, et de Melilla notitia data, tempus est, ut ad Nigritarum Regni Missionis historiae sequelam, mentem calamumque revertamur, Sed omitteudo pe- ricula, quae in mari Fratres illi experti fuere, enarrare solum quae regione in illa passi sunt, memorabimus. Cum ergo ad quemdam Regnorum- illorum Portum Dale, sive De Ale vyoca- tum navis appulisset, quatuor ex Missionariis, PP, scilicet Fran- ciscus de Ballecas, Seraphinus de Leon, Didacus de Guadalcanal, Sacerdotes, ac Fr, ldephonsus de Velez Laicus, a KR. A Vice- Praefecto, consentientibus omnibus, ut ibi permanerent ac in gentium illarum conversionem laborarent, nominati fuerunt, in seroque diei 24 Decembris ipsius anni 1646, praedicti quatuor Religiosi, omnia ad stabiliendam ibi Missionem necessaria secum ferentes, e navi in littore prosiluere, Cacteri vero navi in ipsa alium ad fluminis Gambia Portum Barra yocatum, nocte illa gradum fecerunt, Sed licet tam hi, quam illi Catholicis ab ali- quibus negotiatoribus, qui huius rei gratia illis in regionibus habitabant, recepti charitative fuerunt, eisque ad victum neces= saria praebebant; tamen brevi tempore nil profecturos in Gen- tilibus ¡llis esse, cognoverunt, sicuti eos postea experientia docuit. 17. Gentiles illi Sectam Mahumetanam colunt, sed est eorum tam admiranda barbaries, quod neque hanc sciunt, sicque nul- lam defendunt, etiam si ex corde nullam admittunt. R, P. Vice- Praefectus similiterque P. Franciscus de Ballecas, qui aliorum trium fratrum in Portu Dale Praesidens, nominatus fuit, ad loci uniuscuiusque respectivum Regem loquendum ire decreverunt, ut sic securius ministeriam suum adimplere possent: quod et fecerunt. Sed licet nullus illorum eis praedicare prohibuit, etiam nullus Patrum doctrina frui voluit; sicque quamvis omnes plu- rimum laborarunt, parum neutrobi profuerunt, nisi in parvulis, quos sacro fonte lustrarunt; nam a perfidis Bataviae haereticis terra illa tota ocenpata, hi contra Romanae Ecclesiae Ministros, omnibus, quas ¡llis Daemon ministrabat, insidiis decertabant,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz