BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 59 sex menses assienari debere: ac ut a Rege pro ipsis terrarum, ad quas Missionarii praedicti forte accederent, Gubernatoribus Fides publica daretur. Quod omne executioni fuit mandatum. 90. Sed quia novae ortae difficultates fuerunt, necessum fuit, ad ipsas superandas, ut R. P. Emmanuel Granatensis ad Regem rursus adiret, a quo benigne susceptus, decrevit: quod Navarchus, qui ad Nigritarum Regna Missionem praedictam transfretare voluisset, ex Baethicae portubus mercimonia, quae ipsi placuissent, libere extrahi in suam navim possit; quod De- cretum regale Ex.mo Dom. Duci de Medina Celi, qui tunc Lu- ciferifano, hispanice en San Lucar de Barrameda residebat, ut illud exequi curaret, commissum fuit, Cumque hoc notum fieret, quidam Navarchus Bartholomaeus de Medina, nostrao Religionis studiosissimus benefactor, ad hoc praesto adesse Ex.mo Duci, ac Patribus se dixit; statimque navem suam parare coepit, 21. Interim quod haec fiebant, cum aliqui ex Patribus primo nominatis (unus scilicet P. Franciscus de Arevalle, qui e vita cecidit; duoque alii Patres, scilicet Franciscus de Yznajar, et P. Sebastianus de Sancta Fide) ob legitimas rationes, essent ad navigandum impediti, alios necessum fuit subrogare. Quorum loco ab Tllmo D. Nuntio, Provinciali, ac Definitorio proponen- tibus, R. P. Seraphinus de Leon Castellae Provinciae Ex-Pro- vincialis, ac P. Franciscus de Vallecas, dictae Provinciae Castellae filius, qui ambo huius rei gratia, Romi P. Generalis consensu, ab hac Baethica Provincia adoptati, ac etiam Fr, Iidephonsus de Velez, seu Macharaviaia, Missioni praedictae aggregati fuerunt; sicque duodenarius numerus adimpletus. 22. Quo facto, cum tempus huius Baethicae Provinciae Ca- pitulum celebrandi, accederet, sicut de facto die 14 Septembris anni 1646 celebratum fuit, ac in Provincialem electus R. P. Ful- gentius Granatensis, ipse R. P. Gaspar Hispalensis iam ab onere solutus, ad munus Apostolicum se dare cupiens, ll,mo D, Hispa- niarum Nuntio suam desiderium aperuit; et quamvis iam duo- denarius adimpletus erat numerus, ut dictum manet, cum P., Se- bastiani de Sancta Fide loco Fr. lldephonsus de Velez, laicus subrogatus fuerat, quem, ut ipsemet Tllmus nullo modo, cum esset laicus (sicuti num. 18 dictum est) Sac. Congregatio Mis- sionarii facultates illi non concedens, pro Missionario nominari posse dixerat; R. P. Gaspar in praedicti P. Sebastiani locum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz