BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendium Missionum 55 IRIARTE A SADA 14. Una relato cum Decreto hanc Em. Dom, Card, S.i Onu- frii ac Tllmi Dom. Sacrae Congreg. Secretarii R. P. Provincialis Epistolam accepit. by Adm. Rev. Pater. — Huius Sacrae Congregationis de Propaganda Fide D. D. Cardinales V.ae R.mae, ac ipsius Pro- vinciae Definitorii per se, ac per alios ipsiusmet Provinciae Re- ligiosos Animas quae per nostrae Sanctae Fidei Mysteriorum ignorantiae tenebras quotidie in Nigritarum Regnis periculum faciunt, iuvandi desiderium celebrantes; ipsum complacere de- creyerunt, ut per Rescriptum ipsi, Suae Sanctitatis D. Nuntio, Matriti existente, mediante, missum videbit: Animadvertens, ut cura adhibeatur, Sac. ipsi Congregationi, quotannis omne id, quod dicta in Missione operatum fuerit, renuntiandi; simulque ut ex dictis Missionariis nullus politicis in negotiis introducatur, Ipsum Dominus N. Deus prosperat. Romae 25 Februarii anni 1645, — V. R.mae beneplacito, — Ant, Cardinalis S, Onufrii, Fran- ciscus Ingolus, Secretarius. — P. Gasparo Hispal, Capuccinorum Andaluciae Provinciali. 15. Postea vero per aliud ipsiusmet Sac. Congregat. de Pro- paganda Fide Decretum, quatuor Provinciae petitionibus (de quibus num. 11 memoriam fecimus) datum responsum fuit, Quod sic se habet, c) Decretum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide habitae 3 Julii 1645: — Referente E.,mo Domino Card, Albor- notio Litteras Provincialis et Diffinitorii Capuccinorum Anda- luciae continentes quatuor petitiones; et quia pro 1%, 3* et 4* per Decreta praecedentia (in quibus datur facultas Nuntio sub- rogandi alios Missionarios, loco nolentium, vel non valentium ad Missionem Nigritarum proficisci, ac etiam facultas accipiendi Fratres ex aliis Capuccinorum Hispaniarum Provinciis pro dicta Missione, et data fuit Praefectura Missionis Provinciali tantum sub nomine proprio) satis superque fuit provisum: Ad 2,4m pe- titionem, quod iidem Missionarii ad Nigritas si post factas omnes necessarias diligentias, aditum habere non poterunt, ad alias Regiones Indiarum Orientalium, vel Occidentalium se transferre valeant cum eisdem facultatibus: Sacra Congregatio censuit: in casu proposito, praedictis Missionariis assignandos esse Gen- tiles circa flumen Marañon seu Rio de las Amazonas ab eis excolendos; et si Provincia Capuccinorum Valentiae eosdem Gen-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz