BCCPAM000543-2-03000000000000

54 Provincia Baetbica A AAAA POLITSITSIT III SISI SS LS ISS Sor e. possit, nam Portus, quibus illud ad Regnum patet aditus, a Bataviis, nostra idiomate, por los Olandeses, ac Lusitanis, qui Regis Catholici subditis adversantur, occluduntur; ad alias Orien- talinm, vel Occidentalium Indiarum partes, illi se conduci liceat. — Secundum: quod Provinciae hujus Provincialis dictam super Missionem superioritatem habeat, ab ipsoque dependeat, ut con- cedi solet, — Tertium: quod quando ad Missionem dictam alii futuri fuerint Fratres, Provinciae huius P. Provincialis illos, quí ex aliis Hispaniae Provinciis, fratres, ad hoc opus Aposto- licum se dare optaverint, admittere, ac Sacrae ipsi Congrega- tioni proponere possit, Quartum: quod casu, quo aliquis ex Fratribus ad hoc iam ministerium deputatis, tempore discedendi, qualibet ex causa impeditus sit, tunc alium ipsius loco subro- gari possit, ut semper duodenarius numerus sit completus. 12, Decretum hoc per Tl.mi Domini Hispaniarum Nuntii manus ad Sacram fuit Congregationem missum, quae per suum die 14 Februarii sequentis anni 1645 factum Rescriptum, nomi- nationem in dictis Religiosis approbavit, ac de novo sequenti Decreto, quod mediante ipso Tll,mo Nuntio ad P. Provincialem missum fuit, nominavit. 13, Decretum Sacrae Congregationis de Propaganda Fide habitae die 14 Februarii anni 1645. a) Referente Eminentissimo Domino Cardinali S. Onufrii litteras Nuntii Hispaniarum, et Provincialis, ac Diffinitorii Ca- puccinoram Provincias Andaluciae; Sacra Congregatio Missionem decrevit Fr, Gasparo de Sevilla Andaluciae Provinciali, cum infrascriptis sociis, videlicet: P, Fr, Emmanuele de Granata Concionatore — P. Fr, Antonio de Ximena Concionatore — P, Fr. Francisco de Arevalle Concionatore — P. Fr. Francisco de Yznajar Concionatore — P. Fr. Sebastiano de S.ta Fide Concio- natore — P. Fr, Didaco de Guadalcanal Concionatore — P. Fr. Joanne de Sevilla Sacerdote — P. Fr. Ludovico de Priego Sacerdote — P. Fr. Josepho Ulyssiponensi Sacerdote — P. Fr. Joanne de Vergara Sacerdote — Fr. Michaele de Granata Laico — Fr, Blasio de Hardales Laico, — ad Regna Nigritarum:; eiusdemque Missionis Praefectum constituit, et deputavit dictum Fr, Gasparem cum potestate Vice-Praefectum constituendi, qui cum aliis sociis in dictis Regnis resideat, Et pro facultatibus, tussit adiri Sanctum Officium. — Cardinalis Ant. Barberinus, Praefectus. — Franc. Ingolus, Secretarius,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz