BCCPAM000543-2-03000000000000
Compendium Venerabilium Virorum 47 A SA A ONE brevissimum carpebat; coelestium contemplationi addictissimus, se hominum ingratissimum iudicabat, Ad Sacerdotium ascendere constantissime recusavit, Seraphicum etiam in hoc Parentem imitari studens, et sic solum Diaconatus Ordinem recepit, His, aliisque virtutibus ornatus, quid mirum in magnam omnes admi- rationem rapuerit! Ad Astigitanam Civitatem, ut ibi novam Re- formationi fundationem dari curaret, a Superioribus missus, statim ut hoc civibus innotuit, situm ei dederunt, Coenobio constructo, postquam per duos annos in eo commoratus esset, supremo morbo confectus, ab exactis huius vitae laboribus tan- quam ad coronam vocatus decessit anno 1633. Hic obiter no- tandum est, quod in Appendice ad Capuc, Annal. non bene di- citur: et quod Ven. iste filiorum exempla secutus fuit; et quod in Conventu Xeriensi decessisset. Nam ut ex dictis constat, Ven. Fr. Augustinus ad Religionis portum se recepit, quinquen= nium antea quam filius suus secundo natus: Ergo nequit veri- ficari quod: Uxoris ¿am expers, vocatus a Deo, filiorum exempla sequi decrevit, ut fol, 667, mum. 40, in laudato Appendice asse- ritur. Similiter veritate caret, quod ipsomet in loco affirmatur: In Conventu Xeriensi ad mortem infirmatus est, Nam ut supra retulimus, constat in Astigitano Conventu e vita cessisse, Prae- terea nullum in Baethica oppidum existit Xeriense vocatum; nam licet ex Theopompi sententia referat Stephanus, quamdam fuisse civitatem prope Herculis columnas (ad Calpem scilicet, vel Gadirim, seu ad fretum Gaditanum) quae Xera nuncupaba- tur; aut illi secundum Antonium Nebrissensem gentile nomen erat Xereus, ex quibus nominibus (licet non recte) deducatur adjectivum Xeriensis; quo intendatur asserere, hujus Venerabilis dormitionis locum fuisse Conventum de Xerez de la frontera, civitas non longe distans a Fretu Gaditano, seu Gadiri: est a veritate aberrari, Quia tunc temporis nondum Coenobium in Caesariano sive Mundana Caesariana, sic (ut num. 79 dictum manet) latine haec civitas nominatur, Capuccinorum Reformatio habebat, nam ei anno 1661 datum fuit, Praeterquam quod nullus erit qui tali nomine Xeriensi in Baethica Oppidum, nec civita- tem agnoscat. Et ideo ut omnis confusio in assignando felicem Venerabilis istius dormitionis locum, tollatur, necessarium nobis visum fuit hoc annotare, 104, 17. Ven. Pater Antonius Antiquariensis, Praedicator,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz