BCCPAM000543-2-03000000000000
46 Provincia Baethica a E E E a Rc RR rm ri dum viveret, transiens, in domo hospitantis nos baculum ex oblivione reliquit. At cum praedicti benefactoris nostri filia in vitae extremo esset constituta paulo post Ven. P. Michaelis mortem, memor infirmae pater mirabilium quae Deus per me- rita servi sui operatus erat, invocato ipsiusmet nomine, baculo praedicto morientem filiam tetigit, ac statim de mortis discri- mine erepta, instantaneae sanitati fuit restituta. Quod etiam aliis infirmis eodem oppido accidit, 101. 15. Ven. Pater Gregorius Pampilonensis (vuleo de Pamplona) Praedicator fuit insignis, sed insignior virtutibus ac miraculis. Giennii (vulgo en Jaen) anno eodem 1632 e vita excessif. 102. 16. Ven. Fr. Augustinus Antiquariensis, Clericus, D. Joannes del Castillo et Padilla in saeculo vocatus, illustrissimus Antiquariensis civis, de quo quando de Conventus nostri Anti- quariensis fundatione num. 51 et 52 locuti fuimus, memoriam late fecimus. Nune solum restat, ut aliqua de ipsius 'virtutibus ac exemplari vita dicamus. Cum iuxta Ven. Patris Severi de Lucena propheticum sermonem, D. Ildephonsus del Castillo et Padilla, maior natu filius praedicti D, Joannis (cuius iam uxor D. D. Catharina de Sayas et Guzman, ex illustrissimis Astigi- tanao civitatis familiis originem trahens, animam efllaverat) Reformationis nostrae se die 12 Junii an. 1624 habitu induisset (cui Fr, Hermenegildus inditum nomen fuit), ipsemet D. Joannes eum sequi decrevit; ac alteri filio suo, qui etiam D. Joannes vocabatur, Maioratum, divitias, honoresque relinquens, terrenis rebus nuncium dixit, ac die 8 Septembris anni ipsius 1624 in Religionis nostrae portum se recepit, ubi Fr. Augustinus Anti- quariensis vocatus fuit. Patrem etiam ac fratrem die 21 Junii sequentis anni 1629, D. Joannes iunior imitatus fuit, ac inter nostrates Fr. Leander Antiquariensis vocatus: sicque in omnibus Ven. Patris Severi propheticum dictum fuit solutum. 103. Iste ergo Ven. Fr. Augustinus, licet iam grandaevus, ab incunabulisque deliciis ac luxui deditus esset, ita se motus rationis imperium detrectantes frangendi sollicitudini dedit, ut brevi temporis intercapedine gloriosus exierit pancratiastes. Vigiliis, jejuniis, asperrimis ciliciis, cruentisque flagellationibus carnem domabat, et sic ex inimicorum dolore triumphum agebat, Sandaliis nunquam usus fuit; somnum nudam super tabulam
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz