BCCPAM000543-2-03000000000000

Compendi um Vené rabilium Virorum 43 pro materiali, quam pro formali; nam virtutum practica magis quam Fratribus, ac domibus abundasse Provinciam energiter sa= tagebat, quod non solum verbis, sed potius exemplis suis cura= bat. Prophetiae dono, ac conspicuis miraculis illustris fuit, a Deoque proximus jam morti, specialibus subsidiis recreatus, hora sui transitus multoties praenuntiata, Antiquariae, sicut etiam praedixerat, die 20 lanuarii an. 1624 vitam cum morte alacer commutavit, Eius vitam R.mus Pater Magister Dominicus de Bear Dominicanus, ac lllmus DD, Fr. Antonius de Viedma (Domini- canus etiam) Episcopus Abdarensis (vernacule de Almeria) scrip- serunt, ac iste pro Ven. Patris Beatificatione virtutes illius iu- ridice constare fecit. De Ven. P. Severo multa scriptores multi dixere. Unius, Roderici scilicet Mendez de Sylva, in Hispaniae Poblatione, dictum afleramus. Cap. 17, fol. 95, de Lucenti (vulgo Lucena) civitate tractans, sic ait: Insignes viros armis, litteris, ac sanctitate procreavit, praesertim Beatissimum P. Fr. Severum de Tobar (de Lucento, aut Lucena apud Nostrates) ex observan- tissimo Capuecinorum Ordine, ipsius primus in Castellae Regnis fundator, ab omnibusque ut maximus Dei Servus habitus fuit, Reliquiarum ipsius sarcophagus, ac depositum est religiosus Con- ventus Antiquariae. illustris ac famosa civitas, in cuius ipsius- met Venerabilis Progenitores expugnatione suum sanguinem ef- fuderunt, Die 20 Januarii (quo glorios; Martyris S. Sebastiani memoria celebratur) aliquibus antea ab ipso vaticinato, ad coelum anno 1624 evolavit, Isti 1S exemplarem vitam, divinum celum, angelicas actiones, opera mirabilia, spiritum propheticum, ac glo- riosam mortem enarrare, nullius est tam divinum, atque incre- dibile orationis genus, quo quis hominum magnis possit volumi- nibus percensere. Istius caelestibus auxiliis, ferventibus affectibus, ac instantiae devotae, gloriosissimi Archangeli Michaelis Dei exer- cituum Ducis, ac Generalis Ductoris Hispaniensis, Catholica Re- ligio cultum, quem Catholicus Monarcha D. Philippus IV per suum Regium Decretum die 7 Maii an. 1643 datum ipso glo- riosissimo Archangelo tribui omni sua in Ditione praecepit, debet, — Hucusque laudatus Auctor, 94, 8. Ven. Fr. Franciscus a Lucento, Laicus, Ven. P. Se- verum secutus tam in naturae dotibus quam in virtutibus acquirendis, etiam suae socius esse coronae in caelestibus cu- piens, de eodem Antiquariensi Conventu eodemque anno e vita migrayvit, cuius sanctitatis fama celeberrima fuit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz