BCCPAM000543-2-03000000000000

42 rovincia Baethica essem, quidam Novitius laicus faber lignarius obiit, qui Fr. Hie- ronymus vocabatur, licet unde esset mihi oblivio surrepit, etc, Ex quo clare constat clericum non fuisse, et non obscure infertur ex ipso testimonio Granatensem non esse: nam non est verisi- mile, quod conterraneum suum fore tantopere oblitus esset, Prae- terea ex libro primo Receptionum hujus Baethicae Provinciae Novitiorum, folio 4, num. 32, sic notatur: Habitum sumpsit Fr. Hieronymus de Rubielo, Joannes de Villanova in saeculo vocatus, Jacobi de Villanova et Elizabethae de Guisqueros filius, die 25 Septembris an. 1618. etc. Cumque neque in hoc, neque in Professionum libro aliquis Pr. Hieronymus Granatensis repe- riatur, ac tunc temporis solus hic Fr. Hieronymus de Rubielo invenitur, de quo licet non constet professio, etiam nec notatur in ipsius receptionis numero, saeculo se denuo implicasse, sienti de omnibus ¡is qui retrorsum vela dedere dicitur; absque dubio asserere possumus, quod qui R, P. Chronistae Generali huius Pro- vinciae Baethicae notabilia, posteritatis memorias consecranda, scripsit, errore in aliquibus inexplorate ductus fuit, consequen- terque hunc Venerabilem non Fr. Hieronymum Granatensem fuisse, nec Clericum; sed Fr. Hieronymum de Rubielo, Laicum. Y0, 4. Ven. P. Fr. Josephus de Linares Sacerdos, qui cum V. P. Severo de Lucena (ut supra num. 5 dictum est) ad Anti- quariensis Conventus fundationem venit, natalibus fuit ¡llustris, sed virtutibus praestantior, cuius sanctitatis fama usque hodie manet; nam ita religiose vixit, ut morti jam propinquo $, P. N. $. Franciscus, splendoribus circumdatus, se illi visendum prae- bere non dedignaretur:; qua visione Ven. Pater spiritu recreatus, animam Deo tradidit in Granatensi Conventu an. 1620, 91. 5. Eodem anno 1620 Ven. P. idephonsus Granatensis Sacerdos, postquam in Religione sanctissime vixisset, meritis refertus de Malacitano Coenobio ad Deum transiit, 92, 6. Ven. Fr. Laurentius de Vilches Laicus, in omnium practica virtutam exemplarissimus fuit. cumque- in Granatensis Conventus erectione plurimum laborasset. ab exactis hujus mi- litiae laboribus tanquam ad triumphum evocatus, feliciter deces- sit eodem in loco anno 1622. Y3, 7. Ven. P. Severus de Lucena Sacerdos, ex illustrissima familia de Tobar originem duxit, primus hujus Baethicae Pro= vinciae Pater ac fundator (ut num. 4, 5, ac aliis diximus) tam

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz