BCCPAM000543-2-03000000000000

Provincia Baethica z LT UTA LTL"LTS" LTL SII TS L SLOTS LTS SLI LSL> LLL LISLISIS Capuccinarum Conventuum fundationes. 81. Quamvis Moniales S, Matris Clarae Capuccinae nuncu- patae, hac Baethica in Provincia nostrae unquam subiectae juris- dictioni fuerint; attamen de earum in ea fundationibus memoriam hic obiter faciemus. — Quinque sunt earum Conventus: Conyentus Cordubensis 1. Cordubae an. 1655 die 6 Augusti, Ven. Matri Mariae Josephae, aliisque quatuor Sororibus, quae de earum Matritensi Conventu, debitis ad hoc praesuppositis li- centiis, exierunt, in domibus Ex.mi D, Ducis de Sesa data fuit possessio, ut ibi Monasterium erigerent; quo peracto, Ecclesiam, quam suis sumptibus Ven. ac Ml.mus DD, Marcellinus Suiri ipsius civitatis Episcopus complevit, S. Raphaeli Archangelo ipsiusmet Civitatis Tutelari dicavit, in cujus solemnitate R.mus P. Cyrillus de Cubla tunc hujus Provinciae Provincialis, posteaque totius nostrae Capuccinorum familiae Generalis Definitor, con- cionem perelegantem habuit. In hoc conventu ut plurimunm, 54 Moniales vitam quadragesimalem religiosissime degunt, ac plurimae extremuni diem clauserunt speciali nota Sanctitatis. 82. Cony. lliturgitanus 2. Ex praedicta Cordubensi mystica lipsanotheca, an. 1682 eadem Ven. Mater Maria Josepha alias quatuor secum sorores debitis cum licentiis ferens, ad lliturgi- tanam Civitatem, ut ibi novum Capuccinarum Conventum eri- geret, perrexit. Cumque receptae magna omnium civium gratu- latione, communique plausu essent, Monasterium ac Ecclesiam struxerunt, et dulcissimis Jesu, Mariae ac Joseph sacrarunt Nominibus. Sed cum locum ipsis ad hoc assignatum, earum sa- luti perniciosum esse eas experientia doceret, an. 1685 ad alium situm Coenobium transtulerunt, ibique ad praesens 26 Sorores resident vitam quadragesimalem servantes. 83. Conv. Malacetanus 3. An. 1698 die 1 Septembris, de eodem Cordubensi Monasterio tribus cum Sororibus Malacam versus, ut ibi Instituti sui Monasterium strueret, M, Maria Theresia Rosa iter arripuit. Cumque ad praedictam civitatem

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz