BCCPAM000543-2-03000000000000
' Fundationes Conventuum 37 IIICISLCSL LLL a - IDICIVICII II dinus scivit, nam sigillata erat, solusque ipse eam aperuit, Bene tamen ab omnibus pro comperto habitum fuit, quod Beatissima Virgo Maria fuit Domina illa, quae Eleonorae apparuit, et quod, Coenobium ibi construi velle, per chartam declaravit, Nam cum jam alio in loco fabrica coepta esset, statim hunc locum prae- dictus Tldefonsus emit, ac in eo Conventum extrui curavit, Pos- teaque an. 1668, cum de Civitate Hispalensi quaedam B.mae Vir- ginis Mariae imago sub titulo de Remediis, ut in majori Altari collocaretur, allata esset, illico ut eam Eleonora vidit, jureju- rando affirmavit esse ipsissimam, quam sibi videndam praebuit, Quod omne ex authentico testimonio late patet, 79, Conv. de Xerez de la Frontera 20. Caesarianum, sive Mundana Caesariana latine, (Xerez de la Frontera hispanice), Civitas amplissima pariterque antiquissima Regni et Archiepis- copatus Hispalensis est, quae cum R.mus P, Franciscus a Cae- sariano hujus Almae Baethicae Provinciae Minister esset, Capue- cinis sui Ordinis Conventum ibi fabricandi facultatem fecit, ad quod die 12 Januarii an. 1661, P. P, Antonius ac Felicianus de Cordova a R. P. Provinciali missi, ad eam appulere, qui a piissimo ac nobilissimo D. D, Martino de Zayas Bazan Urdinis Calatravae Equite tunc Praetore hospitio recepti fuere, His vero Patribus Petrus de Sierra, Clericus saecularis, quamdam domunm, quae in $S, Benedicti valle erat, liberaliter obtulit, ac donavit; in qua statim habitationem, ac Ecclesiam parvam paraverunt, quae die 6 Februarii an. ipsius, B. Felici de Cantalicio dicata primo fuit. Sed postea die 12 Martii ejusdem anni, solemniter in eodem loco pro Conventus, ac Ecclesiae erectione primus lapis jactus est, fabricaque conclusa die 30 Octobris an. 1679. Dedicatio novae Ecclesiae solemni pompa, ac totius Civitatis concursu celebrata fuit, sub novo titulo B.mae Virginis Mariae in suae Immaculatae Conceptionis Mysterium; subque ipsiusmet civitatis Patronatu. 80. Conv. de Casares 21. Casares oppidum Granatensis Regni, Malacitanique Episcopatus est, licet Ex.mi D. Ducis de Arcos Ditioni subjectum. Ibi Capuccinis an. 1731 facultas fun- dandi data fuit, ac primo in Aedicula S,tue Verae-Oruci dicata Hospitium habuimus. Postea die 24 Februarii an. 1740, in alio situ construi coenobium coepit, cujus Ecclesia maxima cum so- lemnitate die 9 Maii an. 1744 Conceptioni B.mae Virginis Mariae, S.mo Archangelo Michaeli, ac $, Antonio de Padua dedicata fuit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz