BCCPAM000543-2-03000000000000

34 Provincia Baethica II LS LS LIS LS SISSI SII II LIL LI LIC IL SL CITI SS perat, sub excommunicationis majoris latae sententiae ipso facto incurrenda poena fregit, Tot vero discriminibus superatis, licet paulatim fabrica continuata est, sed nova Ecclesia usque ad annum 1692 concludi non potuit, quod die 26 Julii ipsius anni in quo SS.mum Eucharistiae Sacramentum fuit collocatum, est adeptum, sequentique die solemniter D. Antonio Abbati dedi- cayvere, 74, Alter Cony. Granatensis 17. In Civitate Granatensi supra num. 53 laudata, an. 1649 alter Conventus fuit extructus, ut pro Novitiorum domo inserviret, qua de causa alteri est conjunc- tus. At cum nondum Ecclesiam haberet, in quadam interiori Capella SS.mum Eucharistiae Sacramentum die 15 Decembris an. 1652 collocatum fuit, posteaque Ecclesia fuit erecta, ei Bea- tissimae Virgini Mariae sub titulo de Bono eventu, vernacule del Buen successo dedicata. Quo anno, nondum indagare potuimus. 75, Conv. de Marchena 18. Atecusa vel Marcia latine (his- panice Marchena), Baethicae nobile Oppidum Ducis Ex.mi de Arcos ditionirsubjectum, intra Regni Archiepiscopatusque Hispa- lensis limites situm est. In quo die 24 Octobris an. 1651, Ex.mus DD. Rodericus Ponce de Leon Dux de Arcos, novae fundationis possessionem dedit intra suum palatium, suisque propriis expen- sis postea Conventum ibidem aedificavit. Cuius Ecclesiam Sanctis Angelis Custodibus ipsemet dedicavit; cujus rei causam dedit, quod cum+ipsemet Dux Pro-rex Valenciae esset, mortifero morbo confectus, omnium judicio disperatus jacuit, quo in conflictu R.mus P, Ludovicus Caesaraugustanus, qui totius nostrae Fami- liac Generalis etiam fuit Definitor, ita illi adfuit. ut diu noctu- que omnem operam, industriam ac diligentiam, in suis tam ani- mae quam corporis procurandis rebus insumeret. Sed cum Divino aspirante Numine, morbus in dies singulos discederet, ex eoque esset recreatus, tanti beneficii Ex,mus memor, ut cura ¡lli sem- per fuerit, ne, quae praestari possit ab ipso, gratia a Nobis unquam desideraretur, ipsi R.mo Patri serio repromisit, Postea vero cum etiam Neapolitani Regni Pro-rex esset ipsemet Dux, rebellione excitata, cum quaerebat plebs catervatim tumultuata occidendum, quod Deus aliquot ante dies Ven, P. Brindis, in quadam extasi coram eodem Pro-rege ab ipso passa, revelaverat; ac idem Ven, P, Antonius (sive Paulus de Brindis, nam ipsius nomen talem aequivocationem patitur apud R, ac Ven. P. Isi-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz