BCCPAM000543-2-03000000000000

Fundat LIL IC SICILIA tones Conventuum 33 OII-LSCI= LOSA SLU truendum situm deberi judicavit; quod statim executioni est mandatum; ac anno sequenti, scilicet 1641, die 7 Februarii, de- bitis licentiis praesuppositis, ad locum, ubi Conventus nune sis= tit, translatus fuit, ac etiam ipsi S, Virg. et Martyri Catharinae ejus Ecclesia dicata. Anno vero 1651, quo nondum fabrica per= polita erat, accidit Caementarios fabros Gisternam peristylio ef- fodientes (quae duodeviginti jam pedes alta erat) in ipsius fundo quamdam praegrandem petram invenisse; qua non absque solertia magna ac labore fracta, in ipsius corde alia parva petra in la- minae modum reperta fuit, in qua ex adverso effigies S. P. N. S. Francisci in habitu Capuccino anaglyptice elaborata, a tergo vero Crux similiter sculpta videbatur, quod omnium admiratio- nem rapuit, Quo certe miro signo hunc Capuccinis locum a prae- teritis saeculis paratum esse videtur Deum patefacere voluisse. At vero cum lamina haec lapidea, de manu in manum conspi- cienda, simulque veneranda traderetur, per Fratrum incuriam aliquot post annos se e conspectu prorripuit, 73. Conv. de Motril 16. Axi, vel Exi, seu Sexi a Phoeni- cibus, a Romanis Firmium Jullium (ob Julii Caesaris memoriam), quibus latine dignoscitur Civitas illa, quae hispanico idiomate Motril vocatur; et haec prope Mediterraneum sita, ad Re- gnum, Archiepiscopatumque Granatensem pertinet, Tbi Capuccini an. 1641 fundavere, in Aedicula D. Antonio Abbati dicata, in qua diu ante quidam eremita imaginem B.mae Virginis “Marias in Mysterio suae Conceptionis immaculatae Seraphici Ordinis Corda, seu nodoso funicolo munitam collocans, dixit: Hane imaginem hic ita signatam pono, nam futurum erit, ut Franciscani Fratros hoc in loco commoraturi sint; quod anno praedicto verum fac- tum est, Et licet hac in fundatione certae Communitates nobis adversae fuerunt, ita acerrime, ut usque ad Regium Castella Senatum causam discutiendam ferrent, in ipsoque Supremo Se- natu res iterum et iterum in judicium adducta, fundatio fuit nobis interdicta; tamen anno 1644, ipsemet Rex Philippus TV per suum diploma Matriti datum die 15 Jamuarii praecepit, ut nullus Capuccinorum fundationi contradiceret, certis sub poenis ibi expressis. Similiter E.mus DD. Joannes Jacobus Pancirolo S. R, E. Presbyter Cardinalis, Nuntius Apostolicus, per suas Lit. teras etiam Matriti datas die 15 Decembris 1643, Ordinarii Gra- natensis sententiam, qua Conventus fabricam demoliri praece- o d

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz