BCCPAM000543-2-03000000000000

Fundationes Conventuum 8 ODIA DRAE AAA ergastulis aliquibus, ex plurimis, qui ibi mortem subiere, fue= runt. Primi Conventus Ecclesia S, Theresiae a Jesu dedicata fuit, 68. Cony. Astigitanus 11. Augusta firma, seu Astigis latino, vulgo Exija, Regni Hispalensis Civitas, quae in spiritualibus Ar- chiepiscopo Hispalensi subjicitur, situm Capuccinis pro Conventus fundatione, primo in Aedicula S. Benedicto dicata, die 27 Octo- bris an. 1631, dedit, Sed cum R. Adm. P. Ludovicus Caesaraugus- tanus nostrae Familiae Definitor Generalis, hujusque Provinciae Generalis Visitator, illic an. 1638 appulisset, molestiasque a Fratribus ob conventus distantiam latas notasset, Provinciae Patribus consilium dedit, ut alibi Conventum transferri cu- rarent, quod. statim ipsomet anno executioni mandatum fuit, Sed inciderunt in Scylam, vitare cupientes Carybdim: nam locus iste nimis valetudini adversus erat, quod non impune experi- mento didicerunt; quapropter alium se transferre ad locum coacti, die 13 Junii an. 1642 executioni mandarunt, et in Vico del Palomar vulgo vyocato (ubi usque nunc manet) novum Con- ventum erexerunt; cujus Ecclesia die 6 Julii (licet nescitur annus) B.mae Virgini Mariae in suae gloriosissimae Assumptionis Mys- terio solemniter dedicarunt, 69. Conv. Menobensis 12. Menoba, seu Velis latine, Velez Malaga vernacule, Mediterranei Portus, ac Regni Granatensis est Civitas, Malacitanae Dioeceseos, quae Capuccinis pro Coenobii fundatione an. 1632 situm dedit; sed cum ibi construi nequiret, ad locum (in quo manet), non multo post fabrica coepta fuit, quamvis ob temporum miseram conditionem 30 plus annis per- fici non valuit: At vero, Deo sic disponente, Aegidius Usarte nobilis Cantabrus, Hispalensis incola, ad Conventum hoc perfi- ciendum, cum onere ut sibi, dum viveret, Patronatus ipsiusmetf Conventus daretur, 3 millia scuta donavit: conditioneque admissa, opus fuit peractum, ejus Ecclesia die 15 Januarii an. 1673 D, Antonio de Padua solemniter dedicata. 70. Conv. de $." Lucar de Barrameda 13. Luciferi Fanum latine (Sn Lucar de Barrameda nostro idiomate), est Civitas ad Regnum, Archiepiscopatumque Hispalensem foro in utroque pertinens, estque sita ad Boetis oras propre Occeanum. In qua Ex.mus D. Dux de Medina Sidonia, temporalis ipsius Dominus, propriis suis impendiis Nobis Conventum an. 1634, in quadam B.mae Virg, Mariae sub titulo del Buen Viaje dicata, Domui suae

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz