BCCPAM000543-2-03000000000000

28 Provincia Baethica quae 18 Februarii data fuit, Capuccinos benignissime suscepit. Cumque eis pro fabricando Conventu data esset Aedicula quaedam extra Civitatis Muros, dicata SS. Virginibus et Martyribus Justae et Rufinae, ipsiusmet Patronis civitatis, ibi Conventuum exstrue- runt, cujus Ecclesia etiam SS. VV. Justae et Rufinae dedicata solemni pompa fuit die 17 Martii, licet quo anno hoc acciderit, nullo modo potuimus verum facere, ob majorum incuriam nos- trorum. Quod tantum authentice constat, est, quod die 18 Martii, an. 1632, jam Ecclesia haec erat dedicata; nam in ipso DD. Agnetis de Quintanilla Cadaver ad eam translatum fuit, ut suo in testamento praecepit, quando omnes ad Conventam cons- truendum suas facultates destinavit, anno 1628, quo vitam finivit. Ab anno 1672 perenniter duo cerei ante SSamum Eucha- ristiae Sacramentum ardent, quae memoria a Christophoro Lopez de Bergara, et D. Antonia de Hontiberos ejus uxore, instituta fuit. Locus vero in quo fundatum Coenobium hoc exstat, ab anno 589 plus minusve Deo fuit sacratus: nam hie cum Sanc- tissimus Archiepiscopus Hispaniarum Doctor Leander Hispa- lensem Ecclesiam regeret, Hispaniarumque Primas esset, Mo- nasterium Ordinis S. Benedicti Monialium aedificavit. in cujus Ecclesia, quam $$, Virginibus et Martyribus Justae et Rufinae sacravit, sepulchrum exstruit, quo non solum ipse requieyvit, verum etiam ejus fratres, S, Isidorus, Archiepiscopus Hispalensis Doctorque Hispanus, S. Fuleentius Episcopus primo Astigitanus, posteaque Carthaginensis, et Sancta Florentina, Vire. Ordinis 5. Benedicti Monialis; quod Joan. Tamayo Martyrolog. Hispa- niarum his testificatur verbis: Corpus $. Fulgentii conditum ab Episcopis relatis in Basilica Carthaginen.: sed XXXIV ab obitu ejus annis Hispalim cum ipsius Germanorum .Leandri. Isidori. ac Florentinae reliquiis locatum in Aede SS. Rufinae et Justae, quam in cum finem aedificaverat S. Leander ea Urbis regione qua nunc eremitorium ejus visitur, ad portam Cordubensem., cujus translationis meminit S. Ildephonsus in Carmine heroico quod Cruci affixit (Joan. Tamay., Martyrol. Hisp. tom. 1, fol. mibi 157). Quod Coenobium hic a $. Leandro fuit fabricatum, ob loci reverentiam, nam hoc in loco, non solum $$. praedictae Justa et Rufina martyrium passae fuerunt; verum etiam pene innumerabiles SS, Martyres, nam hic Gentilium tempore, in in- sidias omnes Christiani adducebantur. In quorum confirmationem

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz