BCCPAM000543-2-03000000000000
Fundationes Conventuum 97 Baeza fundationem obtulit, pro ipsaque consequenda regiam licentiam impetravit, ut ex ipsiusmet civitatis Capitularibus libris constat. Sed licet tunc- frustra laboraverit, postea an. 1621 desi- derium suum adimplevit; nam die 22 Aprilis praetacti anni, P. Gregorio de Baeza in Aedicula S, Hieronymi pro fabricando Conventu possessio primo data fuit, Deinde vero anno sequenti 1625, Conventus fuit translatus ad situm, ubi nunc exstat; quae mutatio facta fuit die 25 octobris, E.mo D. D. Balthasare de Moscoso et Sandoval (Ex.mi Comitis de Altamira fratre) S, R. E. Cardinale, tunc ipsius Ecclesiae Giennensis Episcopo, posteaque Archiepiscopo Toletano praesente, qui suis sumptibus fieri novum Conventum promisit, ac tam celeriter fidem suam liberavit, ut die 4 Octobris an. 1627 fabrica conclusa, Ecclesia B.mae Virgini Mariae sub titulo de la Cabeza solemnissima pompa fuit dedicata, 62. Conv. Mliturgitanus 5. Tliturgis, etiam Veia latine, Andujar hispanico idiomate, Regni, ac Episcopatus Giennensis civitas est ¡illustris, quae mense Septemb. an. 1622 pro Coenobio construendo Aediculam B. dicatam Rocho, R. P. Felici Granatensi dedit; sed ejus Ecclesia, quae eidem B. Rocho est sacrata, usque ad 12 Martii an. 1645, solemniter dedicari nequivit, 63. Conv. Castelli de Locobin 6. Castellum de Locobin (hispanice Castillo de Locobin) Regni..... Oppidum est, 1Hl,mo D. Abbati de Alcala la Real in spiritualibus subjectum, ideoque nullius est Dioecesis. In eo an. 1626 Capuccini Conventum fun- davere, ad quod ipsis 18 Martii ipsius anni, Aedicula quaedam B.mae Virgini Mariae in suae immaculatae Conceptionis Mysterio data fuit; postea vero die 17 Octob. an. 1628 magna cum solem- nitate, nova Ecclesia eidem B.mae Virgini dedicata fuit. 64. Conv. de Hardales 7. Hardales Regni, Archiepiscopa- tusque Hispalensis Oppidum est non ignobile; ibi an. 1627, Ca- puecini in Aedicula, prope Oppidum sita, B.mae Virgini Mariae sub titulo de Belen dicata, Conventam primo fundaverunt; sed ob loci incommoditatem necesse ¡llis fuit alium quaerere, ad idque eis Aedicula alia data fuit, in qua Conventam novum erexerunt, cujus Ecclesia B.mae Virg. Mariae sub titulo de Succursu sacrata, die 16 Octob. 1630 dedicata fuit. 65. Conv. Hispalensis 8. Hispalis latine, hispanice Sevilla, Civitas opulentissima Regni sui, atque Archiepiscopatus Princeps, an. 1627 die 4 Martii, supposita Tll.mi Archiepiscopi licentia,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz