BCCPAM000543-2-03000000000000

% Provincia Baethica SITIOS IT IIS ILL AL AL ISISI LIL Nobis junctum est; erga nos suam volens magnificentiam, ac charitatem fraternam ostentare, die 30 Julii praedicti an. 1624 Decretum fecit (ut ex ipsiusmet Decretorum Capituli Libro, folio 415, patet) stabiliens quod die 2 Augusti pro nostrae Dedi- catione Ecclesiae, omni qua fieri potuisset, somptuositate, cele- branda, totum ejusdem insignis Ecclesiae Collegialis Capitulum cum suo etiam Collegio (quod rarissime accidit) ac Capellanis ad nostrum Conventum descenderet; una simul omnia praetio- siora indumenta, ac caetera ad Sacrum celebrandum requisita deferri, sancitum fuit. 59. Summis ergo viribus contendens, ut honorem solemnitati praestaret, ipsemet Dominus Abbas, scilicet D. D, Petrus Davila, qui Archiepiscopatum Granatensem, ac Accitanum Episcopatum abdicavit, solemniter Sacrum egit. Diaconus fuit D. D. Gabriel de Ledesma, qui postea Ecclesiae Giennensis Cantor primus, seu Mesochorus, ac etiam Conchensis Episcopatus Gubernator fuit. Subdiaconatum exercuit D. D, Petrus Serrano, quem Rex Phi- lippus IV postea in filiae suae Magistrum destinavit. D. D. Fran- ciscus Barahona, qui per 30 an, eodem in Collegio spatium Theo- logiae Cathedram moderatus fuit, Concionem perelegantem fecit. Is, cum a Rege Philippo IY SS.mo D. N. D. Urbano VIII ex- traordinarius Legatus mitteretur, vitae fabulam in itinere peregit; quam ob rem, Sacram Purpuram, quae ab ipsomet Urbano ei parabatur, obtinere nequivit, Antea vero dum in suo esset Col- legio, duas mitras, quae ab ipso Philippo ei oblatae fuerunt, admittere constanter renuit, ob amorem erga Sacrum illum Montem Illipulitanum. Hoc sufficiat de primi Granatensis Con- ventus fundatione; de secundi erectione suo loco dicemus. 60. Cony. Malacitanus 3. Malaca latine, vernacule Malaga, Civitas est nobilissima ad Mediterraneum Mare condita, Sedes est Episcopalis Hispalensi Archiepiscopo subjecta, ad Regnum Granatense pertinens. In ea R. P. Bernardinus de Quintana] an. 1619, licentiis requisitis obtentis, Capuccinorum Coenobium erexit, cujus Ecclesia B. V. Brigidae die 30 Aprilis 1632 dicata fuit. 61, Conv. Giennensis 4. Giennium latine, dialecto nostro Jaen, Civitas est praeclara, tam Regni, quam suimet Episcopatus (qui Archiepiscopo Toletano subjicitur) caput; prima fuit (ut num. 47 dictum est) quae Capuccinorum Conventum in se habere desiderans, an. 1606 Y. P. Francisco Hispalensi, ac Francisco de

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz