BCCPAM000543-2-03000000000000
Fundationes Conventuum 95 scitu dignum accidit. Coementariis fabris terram effodientibus, ut fundamenta jacerentur, arcta quaedam spelunca patefacta, ac ibi ulla absque laesione Crux lignea (quae sic tot post saecula servari illaesam absque miraculo non posse videtur) inventa fuit, ipsaque hodie supra Sacelli majoris ipsiusmet Ecclesiae fornicem pie veneratur. 56. Refert traditio, quod cum SS, Joannes de Cetina, ae Petrus de Dueñas Ordinis nostri de Observantum familia Mar- tyres, ad Christi Evangelium Granatae, quae a Sarracenis occu- pata erat, praedicandum iter facerent, illam asportabant; cumque jam civitati appropinquarent, ad auxilium divinum implorandum, seseque in sacrificiam pro illius Gentis salute offerendos, antequam in medio prosilirent, in eadem spelunca se abdiderunt, ibique jejuniis, austeritatibus, macerationibus, ac jugis lacrymis stete- runt, donec Spiritu Sancto repleti, postquam illum locum multos per dies sanctis suis operibus sacrarunt, relicta ibi Cruce, illa quodammodo Conventus exinde nostri fundamenta jacientes, in- gressi sunt Civitatem, Christum Crucifixum, Legemque sanctam suam, ac fidem, ad vitam consequendam aeternam necessariam esse, praedicantes; paucis vero elapsis diebus, a caecis compre- hensi Mahometanis die 19 Maii (quo Seraphicus noster Ordo, Dioecesisque Granatensis eorum memoriam rite concelebrant) an. 1397, pro Catholica fide multis cruciati aerumnis, in Domino quieverunt. 57. Hanc ob causam Ecclesia ipsius Conventus SS.mo Prae- cursori dicata fuit, addito de Poenitentia titulo, illius in memo- riam, quam eodem in loco Sancti Fratres nostri Martyres Joan- nes et Petrus fecerunt. Hujus Ecclesiae solemnitas Dedicationis celebrata fuit die 1% Angusti, an. 1624, Sed cum gratitudinis leges, ut accepta beneficia oblivioni non tradantur, exspostulent; visum nobis fuit, quae ab llmo Sacri Ulipulitani Montis Capi- tulo, praesertim hac in occasione, accepimus, referre; sicque, licet minima ex parte solvere ei non possemus, saltem quantum in nobis est, grati quidem animi signa dare valeamus. 58. Et supposito quod praedictum ll mum Capitulum Hlipu- litanum ab anno 1617, a R. P. Illuminato de Mecina hujus Bae- thicae, ac Castellae, tunc Custodiae, Commissario Generali per= manente, postea etiam a R.mo P. N, Generali Clemente de Noto per suas Litteras datas 11 Novembris an. 1622, Fraternitate
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz