BCCPAM000543-2-03000000000000
94 Provincia Baethica E E al A amarra , nes de Padilla, ejusque duo filii mundi illecebras, ac opum magnas despicatui facultates ducentes, nomen Ordini Capuecinorum eodem in Conventu (suis ut in locis dicemus) strenue dedere. Hinc non obscure infertur, Ven. P. Severum prophetice loquutum fuisse (vel saltem non inexplorate potest hoc dici) quando praedictus D, Joannes sibi, filiisque suis Ven. Patrem egestatem minitasse, intellexit, Hic Conventus postea an. 1633, primi ob loci incom- moditatem, translatus fuit ad locum ubiñunc manet: cujus Ec- clesia Beatissimae Virginis Mariae Conceptioni immaculatae dicata est, 59, Conv. Granatensis S. Joan. Bapt. 2. Granata, quae etiam latine Zlliberis vocatur, hispanice vero Granada, Civitas est praeclarissima, ipsiusmet Regni Caput, ac Sedes Archiepi- scopalis; duos habet Capuccinorum Conventus, quorum primus in hujus Fundationum Provinciae ordine secundus est, ut ex ipsarum Antiquariensis, ac Granatensis Civitatum Decretorum Libris clare patet. Nam illa, die 15 Octobris an. 1613, VV. PP. Se- vero de Lucena, ac Josepho de Linares construendi coenobium in scriptis facultatem fecit (ut num. 7 dictum est), statimque exe- cutioni mandatum fuit; ista vero Ven. P. Severo idem concessit suum per Decretum die 10 Junii sequentis anni 1614, dataque fuit situs ad Conventus erectionem ipsi Ven. P. solemniter pos-= sessio die 24 Junii ipsius anni. 54, Haec Fundationum series comprobatur ex ipsomet Regio diplomate, quod num. 9 ad litteram insertum est. Ergo quamvis R. P. Josephus Matritensis, loco sup. num, 48 citato, ex manu- scriptis Provinciae suae constare dicat: Ven. P. Franciscum His- palensem an, 1614 ad Granatam huius Conventus fundationis gra- tia venisse, exindeque eamdem ob causam ad Antiquariam trans- migrasse; ex quo nonnulli primum huius Provinciae Coenobium esse (Granatense credunt, secundumque Antiquariense; incom-= pertum est. Nam licet tunc temporis (ut retulimus) V. P. Fran- ciscus, et P. Bernardinus de Quintana illic venerunt, ut Y. P. Severo in fundatione hac juvarent, jam isti situs possessio data erat, Coenobiumque Antiquariense multo ante fundatum. 95. Pro fratrum habitatione nobis data primo fuit die 24 Junii domus quaedam in loco Christi Areae vocato, ac ibi man- serunt, dicto Y. P. Francisco primo Guardiano, donec ab ipsa domo non longe erectus fuit Conventus, in cujus fabrica hoc
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz