BCCPAM000543-2-03000000000000
A) Provincia Baethica _> > , AA AA LI £5. B.omus vero Ludovicus quantotius susceptum munus volens subire, Baethicam versus se in viam dedit. Cumque ad eam pervenisset, ipsiusque acta visitatio esset, die 24 Decembris an. sequent. 1638 Capitulum celebravit, quo sub gloriosissimo titulo Immaculatae Conceptionis B.mae Virginis ac Dei Ge- nitricis Mariae, Baethica, quae usque illuc erat Custodia, erecta fuit in Provinciam; electusque suum in primum Ministrum Pro- vincialem R. P. Alexander a Valencia Valentiae, Provinciae filius, actualis Guardianus S, Antonii Matritensis Conventus, Catho- licae Majestatis Concionator, Serenissimae D. D, Mariae The- resiae Philippi IV filiae (quae postea Galliae Regina fuit) Con- fessarius, vir certe tum virtutibus, tum Litteris praestantissimus, qui oblatum sibi Valentiae Archiepiscopatum suam ob insignem humilitatem accipere strenue recusavit, 16. Ab eo tempore haec ergo Provincia suo ab Ordinario Provinciali Ministro gubernata existit, Provincialia Comitia Dis- cretorum concursu juxta Constitutiones nostras suis temporibus celebrans. Sed aliquot transactis annis, a SS. D. N. Innocentio fel. rec. Papa XI, Catholico Rege Carolo II interveniente, per suum Breve, quod incipit: Alias emanarunt a Nobis, datum Romae apud S, Mariam Majorem die 12 Septembris 1693, talium Discretorum electiones ablatae fuerunt, et sic absque ipsorum concursu (in quorum locum Definitorum Custodumque actualium, ac immediate praeteriti Provincialis voces Pontifex ipse suffecit) Comitia celebrabantur. Postea vero R.mus P. N. Hartmannus Brixinensis cum esset Minister Generalis, ob causas bene sibi visas, a SS. D, N. Benedicto fel, rec, Papa XIT dicti Innocentii Brevis revocationem implorayit, quod Pontifex R.mo praedicto per suum Breye quod incipit: Dudum pro parte clarae memoriae Caroli II, dat, Romae apud S, Mariam Majorem sub annulo Pis- catoris die 30 Septemb. 1727, concessit: Et ideo Discretorum concursu Comitia iterum celebrabantur, donec novissime hoc Benedicti Breve SS, D. N, Benedictus XIV feliciter regnans per suum Breve quod incipit: Ad fuluram rei memoriam, datum Romae die 17 Decemb. 1727, Pontif. sui anno 8, abrogavit, et in Discretorum locum, Definitorum et Custodum, ac etiam ex- Provincialium, ex-Definitorumque voces substituit. Haec de nostra Provincia in communi. 47. Sed cum ad aures nostras pervenerit, quod ab aliquibus
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz