BCCPAM000543-2-03000000000000
18 Provincia Baetlica ceptus fuit; nam praeterquam quod molestias, quas ob Con- ventuum inter se distantias tam longis in itineribus Fratres ne- cessario perpetiebantur, modo hoc redimebant; etiam in novi Commissarii virtute, scientia, et prudentia nixi, Custodiam tum in regularis observantia disciplinae, tum quoque in ipsiusmet di- latatione maxima praeprospere consequi incrementa confidebant. At vere sua ipsos spes non fefellit, ut eventus ipse probavit: quandoquidem duodecim tantum annorum decursu, etiam duo- decim Conventibus jam Baethica Custodia constabat, quorum suo ordine fundationes alio in loco claritatis gratia referemus. 42. An. 1637 in Capitulo Generali Romae celebrato, justis, rationabilibusque causis a Baethicae Custodiae Patribus expo- sitis, maturaque discussis examinatione, conclusum fuit: Bae- thicam Custodiam sufficienti jam Conventuum in qualitate, et quantitate numero constantem in Provinciam erigi debere. Quod etiam a Sanctitate D. N. Urbani fel. record. Papae VIII, per suum Breve quod incipit: Dilecte Fili, Salutem, et Apostolicam benedictionem, Cum sicut Nobis nuper exponi fecisti; dat. Romae apud S. Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die 11 Aug. 1637, Pontificatus ipsius an. 15, concessum, atque approbatum (fuit. 43. Cumque R.mus P. N. Joannes a Montecallerio Generalis Minister, locorum ob distantias ac mu ltipli ces curas id per se- ipsum exequi, ac perficere non vyaleret, R.mo P. Ludovico Caesar- augustano totius Ordinis Generali tunc Definitori, hanc Custodiam visitandi, Capitulum convocandi, praesidendi, confirmandi, vel in- firmandi, eamque juxta praetactum Apostolicum Breve, erectam in Proyinciam esse, declarandi onus injunxit, ut Commissionalibus ex Litteris ipsi ad hoc specialiter Romae datis, die 22 Aug. 1637, (quarum hic est tenor) patet, 44, « Adm. Rev, in Christo Patri Fr. Ludovico Caesaraugus- «tano, Definitori Generali Ordinis Fratrum Minorum S. Fran- « cisci Capuccinorum, Fr, Joannes a Montecallerio ejusdem Ord. « Minister Generalis (licet immeritus), Salutem in Domino, etc. « Cum in generalibus nostris Comitiis hoc anno in hac Alma « Urbe celebratis conclusum fuerit, Andalutiam, seu Baethicam « Custodiam sufficienti numero Conventuum in quantitate, et qua- « litate constantem, ob justas, et rationabiles causas, matura exa- « minatione discussas, in Provinciam erigendam esse; idque Nobis «a 8. D, N. Urbani PP. VIII per Brevem die 11 mensis huius
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz