BCCPAM000543-2-03000000000000
Origo Provinciae 15 A ESO AOS SED ARA ASE niam retulit S. Leander Serm. in Concil. 3 Toletano. Similiterque nonnulli Interpretes biblice periti. 34, Ubi notandum venit ex biblico more, quod cum de ali- quo generatim universali in narratione contento, mentio fit spe- cialis, amoris, ac eximiae dignitatis id esse argumentum; ut vi-= deri est ap. Marc. cap. 16, 7: Dicite discipulis ejus et Petro, Ergo ob eximiam Baethicolarum pietatem ac fidem, Baethicam securam, integram et ¡llibatam Christi possessionem Regius Vates praedixit, Et merito. Nam cum Deus suis in donis distribuendis, naturae uniuscujusque rationem habeat, et Baethicolae natura sint constantia, religione , fortitudineque praediti: quid mirum a Deo fuisse electos, ut Christi fidem specialiter colerent, eo- rumque animis ipsa firmiter radices ageret? Juxta illud Eccle- siast, 24: Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mej haereditas illius, et in plenitudine Sanctorum detentio mea. Quae omnia maxime Baethicae conveniunt, Nam perspicuum est Re- gnis omnibus ac Hispaniae Provinciis excellere honore ac no- bilitate. 35. Haec porro his quinque numeris absolvitur: genere, gestis, litteris, religione, et opibus. De Baethicae divitiis aliqua jam diximus. Generis Baethicolarum fama non huius regionis angustiis circumscribitur, quando ad exteras usque terras per- vagata est, Roma prae caeteris loquatur, cum Orbi sola Italica, quam Sevilla la Vieja hodie Nostrates vocitant, Quinque Impe= ratores augustos, Traianum scilicet, Adrianum, Theodosium, ejusque filios Arcadium et Honorium dedit, quorum, similiterque aliorum quasi innumerabilium Baethicolarum heroica, gloriosa= que facinora natio omnis collaudat, Lucius Florus, lib. 2 Rer. ab Urb, condit., Hispaniam vocat: Bellatricem viris, armisque nobilem, seminarium hostilis exercitus, Hoc etiam probat de Bae- thica praesertim Juliani Petri observatio dicentis in advers, n. 52: Constat Patrem et avum septem Sanctorum Martyrum Macha- baeorum ex Hispania venisse in Judaeam, et post Mathatiam primum filium vocasse Joannem Gadis, a Gadibus acceplo no- mine quia ejus Matrem (dicitur) esse Gaditanam. 36. Ex quo non solum quanta fuerit Baethicolarum in rebus gloriose agendis strenuitas et praestantia, verum etiam eorum Religio clare infertur; quando ante Christi mortem Machabaei pro Religione tuenda vitam neglexerunt, Hoc etiam probat, quod
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz