BCCPAM000543-2-03000000000000
Orico Provincias 18 - III III, UM judicio, mortales omnes Hispan bellica virtute praecedunt, Lib. 5 de reb. Hispan. 29. Diversa diversis temporibus huic Provinciae nomina fuere. Primum, quod habuisse videtur, est Baethica. de cuins ethymologia tot sunt sententiae quot capita. Sunt aliqui asseren= tes a Beto, quem inexplorate quintum ipsius fuisse Regem cre- dunt, derivari, Plinius lib, 3, cap. 1, ait: Baethica a flumine eam mediam secante denominata. Aliorum est sententia Baethicam sic vocari, proprio suo ad explicandam nomine ejus fertilitatem; nam a Chaldea voce Behin. quae teste Floriano de Campo lib, 1 cap. 9, Terra fertilis et deliciosa interpretatar, derivari dicunt, Sunt alii afirmantes Baethim seu Beth haebreo sermone, idem esse ac Domum., Cumque ad nostri flaminis oras plurimae sint domus (licet a naturalibus Cirito) ab alienigenis Baethim voca- batur; quod nomen usque ad Sarracenoram adventum retinuit; ipsi vero Arabico suo idiomate in Guadalquivir, quod nostro dialecto est Riogrande, mutaverunt, et usque nunc sie vocatur. 30. Etiam Provincia haec Tartessia fuit vocata, nomen (Geropio Becano auctore) a Tarsi Japhet nepote, ipsius etiam incola Provinciae, originem trahens. Vel, ut alii volunt, a civitate, quae ad fretum Herculeum (vulgo eerca del estrecho de Gibral- tar) jacet, Tharsis, Cartheia, seu Tartessus (vernacule Tarifa) vocata, Demum ad an, 213, ut vult Florianus de Campo; vel ut Rodericus Mendez asserit, ad an. 216, Vandali Hispaniam occu=- pantes hanc Provinciam Van un nuncuparunt, ex quo vitiato nomine, hodie Andalucia dicitur (Florian. Hist, Gener. Hisp., lib. 1, cap. A — Sylv. Poblat. de España). 31. Haec in inferiorem et superiorem dividitur, Ad orien- tem Castellam, apud aliquos Valentiam, sed verius Bastitanorum, sive Turdetaniae (nostro idiomate Reyno de Murcia) partem habens. Ad meridiem, Mediterraneum mare: Occeanum ad oc- cidentem: et ad aquilonem Anam, qui Arabico idiomate Gua- diana, hispanice Rio de Diana, o Rio de fertilidad usque nunc dicitur. Sunt aliqui, Baethicam quinque Regnos amplexari asse- rentes, scilicet: Cordubense (de Cordova), Hispalense (de Sevilla), Granatense (de Granada), Gienense (de Jaen), et Bastitanos vel Turdetaniam (de Murcia). Hispalensi, Cordubensi, et Oritanorum Mentisa, sive Giennensi inferior Baethica constat. Aliis vero duobus superior; sed verius haec Granatensi tantum constat, ut
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz