BCCPAM000543-2-03000000000000

Origo Provinciae 11 ros FOSSIL LTS LL LTS LL LL LISIS LSSI III III lum Malacitanum fuisse pro comperto habeatur, est verosimile a Malaca praedicationem incepisse. Ergo a paritate, si politia, ac Religione Baethica omnium Hispaniae Provinciarum Primas fuit; quid mirum quod Coloniarum primam esse dicamus, 94. Et quamvis brevitatis gratia quamplurima silentio pre- mere sit necesse, quid causae fuerit, ob quam Australes Hispa- niae Urbes, prae caeteris Hispanicis Abdias designaverit, animus est inquirere, Ad cuius solutionem, rationes duas assignabimus. Quarum est prima, quia Australis Hispania (quae est Baethica) caeteris Hispaniae Provinciis longe sit coelo, soloque felicior, longe omni fructuum genere, auri, argentique copia locupletior, portuum item atque commerciorum commoditate celebrior; et solent vates, quae nobiliora sunt Gentium Christo, Christianaeque teipublicae polliceri: inde rati Christianum se imperium magis, magisque praedicando, amplificasse, si nobilissimas Urbes floren- tissimasque Provincias in Christi ditionem ituras praedixisse. 25. Et quidem humanae res ita ferunt, ut eo augustior Mo- narcha, eoque- felicior quisque existimetur, quo pluribus, eoque nobilioribus, atque omni humana felicitate clarioribus Provin- ciis imperaverit. Porro Australem Hispaniam caeteris Hispanicis Provinciis coeli benignitate, solique ubertate praestantiorem esse, et Hispani omnes agnoscunt, et exteri etiam Auctores antiquis- simi testantur. Hinc igitur primam rationem petendam, aio, ob quam Abdias, cum Hispanum Regnum Christo subactum iri, praediceret, signate meridionales Hispaniae Urbes distinxit, ut harum nobilitate designata, grandius conderet Christianae glo- riae vaticinium. 26. Alteram, eamque potissimam, atque dignissimam Pro- pheta causam dixerim: Eximiam Australium Hispaniae Urbium Christianam Religionem ab Apostolicis temporibus florentissimam semper fore. Nam in eis non solum Centurio, quingentique Je- rosolymitanae transmigrationis Viri Evangelicum semen disper- serunt, sed etiam Beatissimi Apostoli Petrus, Paulus, Jacobus, eorumque Discipuloram plurimi, et quod maximum est, ipsamet Beatissima Virgo Maria, dum in vivis ageret, testibus lllipuli- tano Monte, Civitateque Caesaraugustana, Catholicae Doctrinac rivos in has Baethicas Urbes deduxerunt. Merito igitur Abdias Hispanensem Ecclesiam a primis transmigrationibus Jerosolymi- tanis condendam praevidens, Australes Urbes signate comme-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz